Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/178

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 160



fuisse coronationi Henrici primi imperatoris, quae facta est a Benedicto papa octauo anno 1014. Fuit vir doctus & scripsit Vitam S. Udalrici episcopi Augustani, quae extat apud Surium die 4 Iulii. Scripsit etiam De officio Missae siue De rebus ad Missam pertinentibus, qui liber extat cum caeteris eiusdem argumenti impressus Colonia & Romae & tomo 6 Bibliothecae S. Patrum editionis 2, ex quo etiam libro cap. 2 discimus, hoc primum tempore coepisse in Romana ecclesia cani ad Missam symbolum fidei. Scripsit multas epistolas & alia opera, quae utrum extent, ignoro.


[267.] De Glabro Rodulpho – 1040

Glaber Rodulphus monachus scripsit Historias sui temporis libris quinque, satis accurate, ubi tamen dicit Conradum regem obiisse anno Domini 1041. Videtur scriptorum vitio positum esse, pro anno undequadragesimo, idest tricesimo nono, ut habent alii historici, ac praesertim Hermannus Contractus. Floruit circa annum Domini 1040.


[268.] De Hermanno Contracto – 1050

Hermannus Contractus a membrorum fere omnium contractione & debilitate, sic appellatus, filius fuit nobilissimi cuiusdam Comitis & monachus Augiensis valde pius. Scripsit De sex aetatibus mundi Chronicum, quod perduxit usque ad annum Domini 1052. Sed continuatum fuit a Bertoldo usque ad annum 1065. Scripsisse praeterea dicitur antiphonam »Salue Regina« & »Alma Redemptoris«, necnon sequentiam illam de Spiritu sancto »Veni sancte Spiritus & emi􏰁tte caelitus lucis tuae radium«, &c. Scripsit alia permulta ad musicam & astrolabium spectantia. Vide Chronicum Hermanni auctius apud Henricum Canisium tomo 1 antiquae lectionis.


[269.] De S. Leone nono pontifice – 1050

Sanctus Leo papa IX ex episcopo Tullensi sedere coepit in apostolica sede anno Domini 1049 & sedit annis sex. Itaque obiit anno Domini 1054. Scripsit insignem epistolam ad Michaelem episcopum Constantinopolitanum contra Graecorum errores, quam Sigebertus librum appellat. Scripsit etiam & ad Constantinum Monomachum imperatorem Graecorum & ad alios multos, quae extant inter epistolas summorum pontificum & seorsim apud Card. Baronium tomo undecimo Annalium. & praeter epistolas extant etiam homiliae & sermones impressi Louanii anno Domini 1565 & Coloniae anno 1568.