Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/167

From GATE
This page has not been proofread



De S. Ludgero – 812

Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Mag- ni imperatoris de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupa- tus esset; & ipse apud imperatorem se purgauit, quod maiori domino obse- quium tunc praestaret & a pio & religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit. Scripsit post sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita & mira- culis sancti Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii. Dicitur etiam scripsisse res gestas sancti Bonifacii episcopi & martyris atque apostoli Ger- maniae.


De Aponio – 812

Aponius vir doctus scripsit in Cantica canticorum Salomonis, quod opus extat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 edit. 2 & floruisse dicitur anno Domini 812.


De Paschasio Ratberto – 820

Paschasius Ratbertus Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & Lu- douici imperatoris. Scripsit insignem librum de corpore & sanguine Domini, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo 6 edit. 2 Scripsit etiam vitam S. Adhelardi abbatis, quae est apud Surium die 2 Ianuarii. Scripsit quoque in Threnos Hieremiae librum, qui editus est Coloniae anno 1532. Hic auctor primus fuit qui serio & copiose scripsit de veritate corporis & sanguinis domini, in eucharistia, contra Bertramum presbyterm, qui fuit ex primis qui eam in dubium reuocantur.


De Claudio Scoto – 824

Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Marthaeum. Contigit au- tem ea expeditio anno secundo Ludouici, qui fuit annus Dom. 815. Fertur hic auctor scripsisse non solum in Ma􏰁haeum, sed etiam in Genesim, Exodum Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue, lib. Iudicum & Ruth; an autem haec extent, ignorare me fateor.