Ab anno Domini 800 ad 900
p. 149
[224.]
De S. Ludgero – 812
Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Magni imperatoris, de quo illud insigne narratur, quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupatus esset, & ipse apud imperatorem se purgauit, quod maiori domino obsequium tunc praestaret & a pio & religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit.
Scripsit post sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita & miraculis sancti Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii.
Dicitur etiam scripsisse Res gestas sancti Bonifacii episcopi & martyris atque apostoli Germaniae.
[225.]
De Aponio – 812
Aponius vir doctus scripsit In Cantica canticorum Salomonis, quod opus extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 editionis 2, & floruisse dicitur anno Domini 812.
[226.]
De Paschasio Ratberto – 820
Paschasius Ratbertus abbas Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & Ludouici imperatoris.
Scripsit insignem librum De corpore & sanguine Domini, qui extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 6 editionis 2.
Scripsit etiam Vitam S. Adhelardi abbatis, quae est apud Surium die 2 Ianuarii.
Scripsit quoque In Threnos Hieremiae librum, qui editus est Coloniae anno 1532.
Hic auctor primus fuit, qui serio & copiose scripsit de veritate corporis & sanguinis Domini, in eucharistia, contra Bertramum presbyterum, qui fuit ex primis qui eam in dubium reuocarunt.
[227.]
De Claudio Scoto – 820
Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Matthaeum.
Contigit autem ea expeditio anno secundo Ludouici, qui fuit annus Domini 815.
Fertur hic auctor scripsisse non solum in Matthaeum, sed etiam in Genesim, Exodum, Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue, librum Iudicum & Ruth, an autem haec extent, ignorare me fateor.