De scriptoribus ecclesiasticis
p. 150
[228.]
De Iona Aurelianensi – 820
Ionas episcopus Aurelianensis eodem imperante Ludouico scripsit libros tres, qui extant, aduersus Claudium episcopum Taurinensem Pro defensione sacrarum imaginum & signi sanctae crucis & peregrinationum ad loca sancta.
Sed hic tamen auctor caute legendus est, quoniam laborat eodem errore, quo Abogardus & reliqui eius aetatis Galli, qui negabant sacris imaginibus ullum deberi cultum religiosum, de qua re, vide Anastasium Bibliothecarium praefatione in septimam synodum.
[229.]
De Theodoro Studite – 820
Sanctus Theodorus Studites, vir admirandus & potens opere & sermone, dimicauit pro cultu sacrarum imaginum & contra haeresim defendentem adulterium posse fieri licitum ex dispensatione, usque ad exilia, carceres & supplicia varia.
Tandem miraculis clarus migrauit in caelum anno Domini 826.
Vide Card. Baronium tomo 9 Annalium, ubi fusissime de hoc sancto viro agit, & saepe fragmenta espitolarum eius adducit.
Scripsit epistolas plurimas, supra 200 utilissimas & doctissimas, quarum duae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 3 editionis secundae.
Extat etiam apud Surium die 16 Decrembris Vita S. Platonis abbatis, praedecessoris S. Theodori, ab ipso sancto Theodoro Studita conscripta.
Extant quoque Catecheses & Homiliae eiusdem Theodori Studitae editae Antuerpiae interpretibus partim Andrea Scotto Societatibus Iesu presbytero, partim Ioanne Diuineio canonico.
Extant denique Oratio de cruce, eiusdem auctoris, in secundo tomo De cruce, Iacobi Gretseri Societatis Iesu.
[230.]
De Halitgario – 830
Halitgarius episcopus Cameracensis, vixit tempore Ludouici Pii & scripsit libros quinque De vitiis & virtutibus & ordine poenitentium, qui extant apud Henricum Canisium tomo quinto parte secunda antiquae lectionis.
[231.]
De Amalario Fortunato – 830
Amalarius Fortunatus episcopus Treuirensis floruit tempore Gregorii IV summi pontificis & Ludouici Pii imperatoris, cui libros suos dedicauit.
Scripsit libros quatuor De ecclesiasticis officiis.