Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/163

From GATE
This page has not been proofread



pronymo propter fidem catholicam. Itaque longe a veritate aberrant, qui Da- mascenum tempore Theodosii senioris floruisse scribunt. Scripsit multa prae- clara opera, atque in primis libros quatuor de fide Orthodoxa, in quibus ipse primus uniuersam Theologiam recto ordine comprehendit. Eum imitati sunt Magister sententiarum & doctores qui scholastici dicuntur. Scripsit praeterea orationes tres doctissimas & utilissimas aduersus imputnatores safrarum ima- ginum. Scripsit etiam alia minora opuscula:

De logica librum unum.
De physica, 1.
De introductione dignitatum, 1.
De duabus voluntatibus Christi, 1.
De centum haeresibus, 1.
De trisagio, 1.
De altercatione christiani & saraceni, 1.
Historiae Barlaam & Iosaphat.
De his qui in fide dormierunt, orationem, 1.
Parallelorum, 3.
De transfiguratione Christi.
De natiuitate B. Virginis & de eiusdem assumptione orationes.
Aduersus Manichaeos dialogum.
Vitae S. Stephani Iunioris.

Accesserunt nuper liber eiusdem Damasceni contra Acephalos, sed mutilus; & alius contra Nestorianos apud Henricum Canisium tomo quarto antiquae lectionis.

Obseruatio.
Ex his operibus nihil in dubium reuocari potest, nisi historia Barlaam; & oratio de his qui in fide dormierunt. Historia Barlaam & Iosaphat, insignis & utilis est. Sed quia Barlaam, dum instruit discipulum suum Iosaphat, iubet eum credere in Spiritum sanctum ex Patre & Filio procedentem; dubitatio exorta est an hoc opus esse potuerit Ioannis Damasceni, qui libro primo de fide orthodoxa cap. 11 docet, Spiritum sanctum non procedere ex filio, sed per filium. Sed respon- deri potest, in historia Barlaam particulam illam »ex filio«, videri additam ab aliquo; nam in noua editione per Billium castigata, no habetur »ex filio«. Du- bitatio quoque existit, an haec narratio sit vera historia, au potius conficta ad erudiendos nobiles adolescentes; qualis est vita Cyri apud Xenophontem. Cae- terum veram historiam essse constat ex eo quod anctus Ioannes Damascenus in fine historiae inuocat sanctos Barlaam &