Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/163

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 600 ad 700

p. 145



pronymo propter fidem catholicam. Itaque longe a veritate aberrant, qui Damascenum tempore Theodosii senioris floruisse scribunt. Scripsit multa praeclara opera, atque in primis libros quatuor De fide orthodoxa, in quibus ipse primus uniuersam theologiam recto ordine comprehendit. Eum imitati sunt Magister sententiarum & doctores qui scholastici dicuntur. Scripsit praeterea orationes tres doctissimas & utilissimas Aduersus impugnatores sacrarum imaginum. Scripsit etiam alia minora opuscula:

De logica, librum unum.
De physica, 1.
De introductione dignitatum, 1.
De duabus voluntatibus Christi, 1.
De centum haeresibus, 1.
De trisagio, 1.
De altercatione christiani & saraceni, 1.
Historiae Barlaam & Iosaphat.
De his qui in fide dormierunt orationem, 1.
Parallelorum, 3.
De transfiguratione Christi.
De natiuitate B. Virginis & de eiusdem assumptione orationes.
Aduersus Manichaeos dialogum.
Vitae S. Stephani Iunioris.

Accesserunt nuper liber eiusdem Damasceni Contra Acephalos, sed mutilus; & alius Contra Nestorianos apud Henricum Canisium tomo quarto antiquae lectionis.

Obseruatio:
Ex his operibus nihil in dubium reuocari potest, nisi Historia Barlaam & oratio De his qui in fide dormierunt. Historia Barlaam & Iosaphat insignis & utilis est. Sed quia Barlaam, dum instruit discipulum suum Iosaphat, iubet eum credere in Spiritum sanctum ex Patre & Filio procedentem, dubitatio exorta est an hoc opus esse potuerit Ioannis Damasceni, qui libro primo De fide orthodoxa cap. 11 docet, Spiritum sanctum non procedere ex filio, sed per filium. Sed responderi potest, in Historia Barlaam particulam illam »ex filio«, videri additam ab aliquo, nam in noua editione per Billium castigata non habetur »ex filio«. Dubitatio quoque existit, an haec narratio sit vera historia, an potius conficta ad erudiendos nobiles adolescentes, qualis est Vita Cyri apud Xenophontem. Caeterum veram historiam essse constat ex eo, quod sanctus Ioannes Damascenus in fine Historiae inuocat sanctos Barlaam &