Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/162

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 144



Quod si verba illa sunt Bedae, ut vere sunt, necesse est omnino, aut Bedam esse mentitum, quod nemo diceret, aut Commentaria illa vere esse Bedae.
Deinde, si ea Commentaria non sunt Bedae, certe sequitur, ut Beda, qui tam diligenter in utriusque testamenti libris explanandis laborauit, solum Apostolum praetermiserit, cuius epistolae nobilissima pars scripturarum esse videntur.
Praeterea quid impedit, quominus duos auctores, Petrus abbas & Beda presbyter, diuersis temporibus & locis eodem studio in Paulo ex Augustini scriptis explicando desudauerint? Si Commentarium Petri abbatis haberemus & eo collato cum commentario Bedae, unum & idem esse videremus, tum plane fatendum esset, non esse hoc opus Bedae adsribendum, sed cum illud non extet, licet omnino existimare, diuersum ab isto fuisse, idest, ex diuersis Augustini sententiis verbisque conflatum.

Obseruatio tertia:
Ex Vitis sanctorum, quae habentur tertio tomo Bedae, quaedam sunt, quae ab ipso Beda scriptae non sunt. Certe Vita S. Patricii duobus libris comprehensa, non habetur in Indiculo & satis constat scriptam a Probo, ut in extremo libro secundo legitur. Sic etiam Vitam S. Columbani non Beda, sed Ionas sripsit & Vitam S. Arnulphi Paulus diaconus scripsit, non Beda. Sic etiam inter Collectanea & flores, quae habentur 3 tomo, nihil fere est quod sit Bedae ingenio dignum. Collectaneum de luminaribus ecclesiae habetur etiam in quarto tomo S. Hieronymi, & nec Hieronymi, nec Beda est. Collectaneum de quatuor generibus ligni in cruce Domini nihil solidi habet. Oratiuncula, ubi inuocantur tres Iacobi & altera ubi inuocantur angelus Uriel & Rumiel, longe absunt a grauitate & scientia Bedae, sed sicut sunt inter opera Bedae aliqua, quae non sunt Bedae, ita desunt Commentaria in Isaiam, Hieremiam, Danielem & duodecim Prophetas minores, quae in Indiculo operum Bedae numerantur, & periisse videntur.


[214.] De S. Ioanne Damasceno – 731

Sanctus Ioannes Damascenus, vir maganae doctrinae & sanctitatis, aequalis fuit venerabilis Bedae & unus occidentem, alter orientem sapientia sua illustrauit, nam tempore Gregorii II papae & Leonis Isauri imperatoris haeretici scripsit Orationes pro defensione sacrarum imaginum aduersus praedictum Leonem, circa annum Domini 731 sed diu postea superuixit & multa passus est ab imperatore Constantino Co-