Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/119

From GATE
Revision as of 00:35, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De amicitia, 1 <br> De sermone Domini in monte, 2 – 1 retract. 19. <br> Expositio enchoata in epist. ad Rom. – 1 retract. 25 <br> Expositio quarundam propositionum epist...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De amicitia, 1
De sermone Domini in monte, 2 – 1 retract. 19.
Expositio enchoata in epist. ad Rom. – 1 retract. 25
Expositio quarundam propositionum epistolae ad Romanos.
Expositio epistolae ad Galatas – 1 retract. 24.
Annotationes in Iob – 1 retract. 13.

Obseruatio:
Ex libris quos Augustinus pro suis agnosci in retractationibus, nemo iu- re dubitare potest, nisi forte de libro annotationum in Iob. Ipse enim Augustinus dicit, eum librum ita se deprauatum inuenisse vitio lirariorum, ut vix audeat illum pro suo agnoscere.
Liber sententiarum viginti unius & liber quaestionum sexaginta quin- que non videntur esse S. Augustini, non solum quia non habentur in re- tractationibus, neque in Indiculo; sed etiam quia nihil habent graue & dignum Augustino.
Liber quaestionum veteris & noui testamenti, non est Augustini, sed ali- cuius haeretici, nam quaest. 2 dicit, mundum factum fuisse propter diaboli praesumptionem, quaest. 13 dicit, paruulos filios, qui una cum parentibus pe- rierunt in subuersione Sodomae, liberos esse a gehenna; ac per hoc negat is- te auctor peccatum originis, quaest. 21. Dicit mulierem non esse creatam ad imaginem Dei, quaest. 43. Dicit Iephte nullum habere testimonium iustitiae; & tamen extat clarissime ad Heb. 11 quaest 80. Dicit, homines non nasci filios diaboli, quaest. 109. Dicit, Melchisedech esse Spiritum sanctum & esse Sacer- dotem, sed nonn summum, ut in oblatione, inquit, praesumunt Antistites. Ubi reprehendit canonem Missa, ubi legitur: »Summus sacerdos tuus Melchise- dech«.
Hunc locum videtur notare sanctus Hieronymus in epistola ad Euagrium, ubi dicit, auctorem cuiusdam operis, in quo asseritur, melchisedech esse Spiritum sanctum, esse imperitum sermone, & scientia. Quaest. 44 dicit, ab excidio Hie- rusalem usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos; ex quo plane colligi- tur, hunc auctorem esse antiquiorem Augustino; nam anni trecenti ab excidio Hierusalem sunt anni trecenti septuaginta tres a natiuitate Domini; eo autem tempore sanctus Augustinus erat adolescens annorum sexdecim. Obiit enim anno Domini 433 cum esset aetatis annorum 76 ut supra diximu; proinde nasci debuit anno Domini 357 ex quo usque ad 373 sunt anni sexdecim, nec scribere coepit libros ecclesiasticos, nisi post baptismum, quem suscepit post annum tricesimum: quis autem credatur fuisse auctor harum quaestionum diximus supra, dum S. Ambrosii libros recenseremus.