Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/115

From GATE
Revision as of 00:20, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Seueriano Gabalensi – (398)<br> Seuerianus episcopus Gabalensis, vir eloquentissimus dicitur fuisse; & Gen- nadius in lib. <i>de viris illustr.</i> scribit <**> legiss...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Seueriano Gabalensi – (398)

Seuerianus episcopus Gabalensis, vir eloquentissimus dicitur fuisse; & Gen- nadius in lib. de viris illustr. scribit <**> legisse huius Seueriani expo- sitionem in epistolam ad Galatas & alia <***> illum saepe inuitari solitum a S. Ioanne Chrysostomo, & ab Arcadio Imperatore ad sermones habendos in Ec- clesia Constantinopolitana. Extat huius Seueriani sermo unus in quinto tomo operum S. Ioannis Chrysostomi.


Seculum quintum ab anno Domini 400 ad 500


De S. Augustino – (400)

Sanctus Augustinus episcopus Hipponensis florebat circa annum Domini 420, cuius anni ipse meminit in epistola ad Isichium, quae est octogesima. Obiit autem anno aetatis suae septuagesimo sexto teste Possidio in eius vita, & a na- tali Domini ann. 433 ut Prosper testatur in Chronico. Ac ut ex catalogo librorum ipsius possit lector intelligere quae sint opera eius indubitata, ads- cribam locum Retractationum, in quo ipsemet operis sui mentionem facit, vel abscribam Indic. quod significat eum librum esse in indiculo Possidii, qui di- ligentissime in indiculum redegit omnes libros S. Augustini. Ubicunque igitur inuenietur notatus liber Retract. vel Indic. is liber sine dubio erit S. Augustini: ubi nihil erit annotatum, de eo libro dicemus in obseruatione quam subiicie- mus.

Primi tomi haec sunt:
Retractationum libri 2 – Lib. 2 retract. c. 67.
Confessionum, 13 – 2 retract. cap. 6.
De Grammatica, 1 – 1 retract. cap. 6.
De Dialectica, 1 – 1 retract. cap. 6.
Categoriae decem, 1 – 1 retract. cap. 6.
Principia Rhetorices, 1 – 1 retract. cap. 6.
De Musica, 6 – 1 retract. cap. 11.
Contra Academicos, 3 – 1 retract. 1.
De ordine, 1 – 1 retract. 1.
De vita beata, 1 – 2 retract. 2.
Soliloquiorum, 2 – 1 retract. 4.
De Magistro, 1 – 1 retact. 12.
De immortalitate animae, 1 – 1 retract. 5.
De quantitate animae, 1 – 1 retract. 8.