Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/90"

From GATE
 
(→‎top: page created)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 8: Line 8:
 
8° Fides cum peccato mortali stare non potest: Apologia ibidem et Confessio art. 20. <br>
 
8° Fides cum peccato mortali stare non potest: Apologia ibidem et Confessio art. 20. <br>
 
9° Opera bona sunt meritoria non vitae aeternae, sed multorum bonorum in hac vita et in futuro: Apologia ibidem et Confessio art. 20. <br>
 
9° Opera bona sunt meritoria non vitae aeternae, sed multorum bonorum in hac vita et in futuro: Apologia ibidem et Confessio art. 20. <br>
10° Ecclesia est congregatio sanctorum, qui vere credunt oboediunt: Confes-
+
10° Ecclesia est congregatio sanctorum, qui vere credunt oboediunt: Confes-<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 15:40, 10 March 2020

This page has been proofread


autem non erit omi endum ita esse corruptam et vitiatam ab ipsis confessionistis hanc confessionem, ut iam nesciatur quae sit illa, quae Caesari oblata fuit. Ego duas legi, unam editam anno Domini 1566, alteram vero 1567, quarum posterior longior est priore, et saepe nec in verbis nec in sententiis conveniunt.
2° "In doctrina poenitentiae nusquam tradebatur certa et sancta consolatio conscientiarum." At aliud experiuntur catholici.
3° "Nemo docebat peccata remi i per fidem in Christum." Eget fronte qui hoc asserit. Mentitur hoc loco dicens Augustinum scripsisse: Peccatum in baptismo remi itur non ut non sit, sed ut non imputetur. Nusquam enim hoc dicit Augustinus.
4° "Doctrina satisfactionis carnificina erat conscientiarum." Legantur Tertullianus de Poenitentia, Cyprianus de Lapsu, et alii veteres, qui conqueruntur de poenitentia et satisfactione huius temporis.
5° "Sacramenta impie profanata sunt postquam recepta est opinio, quod ex opere operato iustificent." Quasi vere... Errores Confessionis et Apologiae. 1 Peccatum originale hos impios affectus includit: ignorationem Dei, contemptum Dei, vacare metu et fiducia Dei, odisse iudicium Dei, irasci Deo, desperare gratiam, [Confess.] art. 2, Apolog. ibidem. 2 Homo iustificatur per fidem, cum credit se in gratiam recipi et peccata sibi remi i propter Christum: Confess. art. 4, Apolog. ibid. Mentitur etiam hic Apologia dicens catholicos dicere hominem iustificari propter sua merita, non propter fidem in Christum, et frustra implet folia mendaciis quae numquam vel per somnium cogitavimus. 3 Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso: ibidem Confess. 4 Debet homo certo credere sibi dari remissionem peccatorum, et errant qui iubent homines dubitare, an habeant remissionem peccatorum: Confessio art. 5. 5 Cum fide nos consolamur, concipiunt corda ceteras virtutes, dilectionem spem etc.: ibidem Confessio.
6° Etiam iustificatus per fidem non potest legi Dei satisfacere: Confessio art. 6 et 20.
7° Sola fide iustificamur. Quamquam enim dilectio sequitur fidem, non tamen iustificat: Apologia art. 4, 5 et 6.
8° Fides cum peccato mortali stare non potest: Apologia ibidem et Confessio art. 20.
9° Opera bona sunt meritoria non vitae aeternae, sed multorum bonorum in hac vita et in futuro: Apologia ibidem et Confessio art. 20.
10° Ecclesia est congregatio sanctorum, qui vere credunt oboediunt: Confes-