f. 357r
< Anno Domini >
ortum ducere, sicut Anabaptistae a Luthero.
215
Minsitri
qui in Hungaria sanctissimae Trinitatis et Dominicae incarnationis mysterium et baptismum pervulorum oppugnant, ediderunt duos libros ratione Ministror. Ecclesiar. consentientium, quos Ioanni II electo regi Hungariae dedicaverunt anno 1567. In his libris errores perniciosissimi continentur:
1° Christus et apostoli praedicaverunt, paulo post suum transitum de hoc mundo verum Christum abolendum per Antichristum, qui docebit adorare Deum trinum et Christum binum: lib. 1 cap. 1. Mentiuntur passim nos dicere Christum verum non esse missum a Deo, datum unctum, natum ex Maria et a Patre, factum Christum et Deum. Et similiter nos dicere Dei filium non esse proprie filium hominis nec a contrario, sed per solam communicationem idiomatum: lib. 1 cap. 1 tractat. de praemonitionibus Christi et apostolorum, de abolendo vero Christo per Antichristum.
2° Simplex doctrina Christi et apostolorum praescribit nobis unum Deum, videlicet Patrem, et unum hominem videlicet Christum. At Antichristus per concilia et Patres de uno Deo fecit Trinitatem et uni altissimo Filium et Spiritum sanctum coaequavit, necnon de Christo duos fecit, unum Deum alterum hominem: lib. 1 cap. 2. Libro 2° docent quomodo Antichristus Ecclesiam Dei et simplicem verbi Dei sensum corruperit.
3° Tempore Ioannis Evangelistae coepit ista Antichristi persecutio. Deinde crecit per Irenaeum, Tertullianum, Origenem, quamquam hic purius docuit, Cyprianum, Basilium, Ambrosium, Chrysostomus, Cyrillum, Hieronymum, Hilarium, Augustinum, sed maxime per Antichristum Romanum et Athanasium, qui coniunctis viribus contra Arium pugnaverunt. Arius autem non verbo Dei, sed igne et ferro superatus est. Reclamarunt autem et restiterunt Ioachimus Abbas, Ioannes Beliardus, Erasmus, Michael Servetus, Ioannes Waldesius, Cornelius Agrippa, Bernardinus Ochinus, Leonardus Abbas, Alphosus Tarraconensis, Valentinus Gentilis, Bozzius, Gregorius Pauli: lib. 1 cap. 3. Item dicunt in concilio sub Gregorio IX a Ioachimo palam convictum fuisse Petrum Lombardum quaternitatis, in quo foedissime labuntur in historia. Cap. 3 de origine et progressu Triadis et reclama- toribus agunt. Hic obiter etiam laudant Alcoranum, quod praeclare de Deo et Christo doceat, etsi dicant non debere legi ad fidem confirmandam.
4° Imagines Trinitatis idola sunt et Antichristi cerebri: lib. 1 cap. 4 de imaginibus Trinitatis.
5° Sophistae Trinitatem verbis fatentur, re autem quaternitatem docent scilicet essentiam et tres personas, item unum Christum verbis praedicant, re autem duos, item asserunt Deum post consummationem saeculi non futurum Christi patrem, et carnem Christi tunc absorbendam iri in Divinitatem, item docent illum Deum aeternum a se ipso esse, non Deum de Deo proprie, ob dique dura videtur illis locutio illa: Deus de Deo, lumen de lumine: lib. 1 cap. 5. Ista sunt vera mendacia, nisi forte per sophistas interregant Calvinum, non Catholicos. Caput 8 explicat, quid generatim sophistae doceant.
6° Augustinus lib. ultimo Trinitatis cap. 14 docet creaturam ex puris naturalibus posse devenire in indistinctam notitiam divinae essentiae: lib. 1 cap. 5. Et hoc est mendacium. Vide ipsum Augustinum cap. 6, quid Augustinus doceat in lib. de Trinitate.
7° Plurima Scripturae loca veteres Patres vane exposuerunt et ad victoriam