f. 358r
habitat plenitudo deitatis corporaliter. Nota autem ex cap. 9 deitatem ab ipsis vocari non essentiam Dei, sed monarchiam, potentiam, authoritatem, quam unam et eandem ponunt in Patre a seipso et in filio a patre. Cap. 5 explicatio superioris confessionis, cap. 6 alia explicatio, cap. 7 alia, 8 alia.
14° Causa errorum de Trinitate fuit ignorantia linguae Hebraicae. Quia enim Hebraica varia nomina ut [blanco] semper Graeci et Latini reddunt per nomen Dei, ideo putatus est filius esse Deus eo modo quo Pater, cum tamen solus Pater sit Deus Ieova, filius autem sit Eloim. Si ipsum Ieovae nomen communicatur filio, quid nobis prodest linguae Hebraicae cognitio et illorum nominum distinctio?
15° Sententia Rabbinorum, qui ilud
»Faciamus ad imaginem nostram« volunt esse dictum a Deo ad angelos, sacris litteris est conformius, similiter illud: »Pluit dominus a Domino«, est Hebraismus significans: pluisse Deum a se seipsum: cap. 9, ubi confutant rationes sophistarum et inter cetera asserunt Hilarium numquam fuisse ausum vocare Spiritum Sanctum Deum.
16° Libri Salomonis, ut Proverbia et liber Ecclesiastici non sunt canonici. Cap. 10 confutant testimonia pro aeterna Verbi generatione, cap. 11 explicant primum caput Ioannis Evangel.
17° Hic est sensus principii capitis primi:
»In principio«, id est: tempore Evangelii, »erat Verbum«, i. e.: Christus homo, »et Verbum erat apud Deum«, i. e.: notus tunc erat Christus soli Deo, »et Deus erat Verbum«, i. e.: Christus erat iam a Deo altissimo factus Deus, non tamen altissimus, »omnia per ipsum facta sunt«, i. e.: quae spectant ad mundi novam creationem sive instaurationem mundi, »et mundus per ipsum factus est«, i. e.: quoad novam creationem et instaurationem, »et verbum caro factum est«, i. e.: verbum erat homo quidam, non aliqua aeterna persona, est enim Graece [blanco], sicut Lucae 24: propheta potens in opere et sermone [blanco] Lucae 1 [blanco] in diebus Herodis regis.
18° Cum dicitur: »per Christum omnia condita«, etiam angeli throni, etc., intelleguntur omnia instaurata et renovata per Christum. Forte enim sicut Deus imputat peccatum Adae omnibus, ita imputatur peccatum primi angeli reliquis angelis.
19° Quando dicitur: per quem fecit et saecula, intellege nova saecula, i. e. 35 mundi reparationem, et cum additur: »ego hodie genui te«, intellege de resurrectione, ut Act. Ap. cap. 13, et cum additur, et tu, Domine, initio coelum fundasti, refer ista ad Patrem: cap. 13 explicatio [cap.] 1 epistolae ad Hebraeos.
< xx >
iidem ministri
anno 1568 Albae Iuliae ediderunt Antitheses Christi veri et Christi falsi, blasphemiis plenissimos, in quibus hi novi errores habentur:
1° Christus falsus habere voluit templa et loca pretiosa, ornata auro gemmis: antithesi 4.
2° Item Patres, concilia scholastici doctores etc.: antithesi 4.
3° Item decimas et bona permulta, quae dicuntur ecclesiastica, suis sacerdotibus dedit, et suos baptizari voluit in templis cum multis ceremoniis: Antithesi 7. Christus autem verus suos ministros pauperes esse voluit et baptismum