Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/9

From GATE
Revision as of 08:53, 14 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 317r

[ Anno Domini ]



28 Colorbasus

145


Marcum secutus est: Tertullianus De Praescript., Epiphanius Haeres. 35.[1] Ad haeresim Marci addidit vitam omnium hominum in septem sideribus consistere: Augustinus Haeres. 15.[2]


29 Archontici

post Marcum et Colorbasum extiterunt: Epiphanius Haeres. 40, Theodoretus Lib. 1 haeret. fabul.[3]
1° Ponunt octo coelos, in quorum octavo residere dicunt matrem lucidam, in aliis septem esse principes singulos.
2° Execrant Baptismum et Eucharistiam et alia sensibilia sacramenta, et veram redemptionem in cognitione eius, qui est, constituunt.
3° Deum Sabaoth in septimo coelo tyrannidem exercere.
4° Deum Sabaoth volunt esse Deum Iudaeorum, et ab eo natum esse diabolum, a diabolo vero Cain et Abel.
5° Cibum principium eorum, qui in coelis sedent, dicunt esse anima.
1, 2, 3, 4, 5 Epiphanius et Theodoretus, ibidem.[4]
6° Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haeres. 20.[5]


30 Cerdon

temporibus Hygini Romani Pontificis extitit: Epiphanius Haeres. 41, Irenaeus lib. 1 cap. 28.[6]
Haec docuit:
1° Duo esse principia seu Deos, unum bonum, alterum malum seu iustum.
2° Bonum Deum esse patrem Iesu, malum vero esse creatorem mundi.
3° Christum nec vere natum, nec passum, nec veram carnem gestasse.
1, 2, 3 Tertullianus De Praescript., Augustinus Haeres. 21, Theodoretus in Haeretic. fabul.[7]
4° Solius animae resurrectionem concedit.
5° Legem et prophetas et novum Testamentum reicit, excepto Evangelio Lucae et aliquot epistolis, quas et non integre recipit. Totam fere haeresim secuti sunt Manichaei.


31 Marcion

Cerdonis discipulus fuit: Irenaeus lib. 1 cap. 29, Tertullianus De Praescript. 30 Marcion propter stuprum, inlatum virgini ab Ecclesiae communione separatus, haeresim suam cepit: Tertullianus De Praescript. Sententiam addit Epiphanius Haeres. 42, quod quia non potuit habere Romae praesidentiam, dixit Romanis presbyteris: »Ego scindam Ecclesiam vestram, et tunc ivit et suam haeresim fabricavit«.[8]
Docuit autem haec:
1° Duos esse deos, unum bonum, patrem Christi, alterum iustum creatorem mundi.
2° Deum iustum esse malum et malorum auctorem, concupiscentem bellorum et sibi ipsi contrarium.
3° Docuit solas animas salvari.
4° Abstulit ex Evangelio et epistolis omnia loca, quae contra eum faciebant et evangelium Lucae mutilatum recipiebat et ex epistolis Pauli 2am ad Timoth. et Titum. Epistolam ad Hebraeos

  1. xxx; Epiphanius Panarion, XXXV, 1, 1, p. II 39.
  2. xxx; xxx; Augustinus De haeresibus, XV, p. 296.
  3. Epiphanius Panarion, XL, 1, 1, p. II 80; Theodoretus Fabularum, I, 11, col. 360-361.
  4. Epiphanius Panarion, XL, 2, 3. 6-8; 5, 1. 6-8, p. II 82-83, 85-86; Theodoretus Fabularum, I, 11, col. 360-361.
  5. Augustinus De haeresibus, XX, p. 299.
  6. Epiphanius Panarion, XLI, 1, 7, p. II 94; xxx.
  7. xxx; Augustinus xxx; De haeresibus, XXI, p. 299; Theodoretus Fabularum, I, 24, col. 373-376.
  8. Epiphanius Panarion, XLI, 1, 8; 2, 8, p. II 95, 96.
This page contains the following annotations: