Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/9

From GATE
Revision as of 12:20, 27 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


5° Nullum futuram resurrectionem carnis huius, sed alterius.
6° Solam animam per Christum salvari. 2, 3, 4, 5 et 6 Augustinus haer. 11.[1]
7° Opera sibi non esse necessaria, sed sola cognitione se salvari: Theodore5 tus lib. 1 haer. 9, idem fere Lutherani.
8° Solam Scripturam recipiendam, non autem traditionem: Irenaeus lib. 3 et Tertullianus De Praescript.: idem omnes Protestantes.
9° Legem et prophetas ex parte non recipit. Vide Polycarpum in Epistola ad Philippenses, Iustinum in Dialogo cum Tryphone et Apologia 2, Hieronymum in Osiam. Fabula Valentini ex Tertullianus De Praescript. et Philastro, Augustino et Theodoreto sic se habet: Profundum et silentium quasi ex coniugio peperunt intellectum et veritatem. Intellectus et veritas pepererunt verbum et vitam. Verbum et vita hominem et ecclesiam. Rursum intellectus et veritas pepererunt aeonas octo, quarum haec sunt nomina: 1a saeculum, 2a consummatio, 3a profunditas, 4a saeculum perfectum, 5a principium, 6a prior principio, 7a prior patre, 8a gratia. Verbum autem [et] vita produxerunt aeonas decem: Profundum, misturam, insenescibilem, unionem, per se nascentem, voluptatem, immobilem, temperaturam, unigenitum, beatitudinem. Postremo homo et Ecclesia protulerunt aeonas duodecim: paracletum, fidem, paternum, spem, moderatum, charitatem, laudem, intellegentiam, Ecclesiasticum, beatitudinem, perfectum, sapientiam. Atque ita aeonas 30 universum. Porro sapientia saeculum ultimum videre voluit, profundum patrem omnium, et ideo in superiora conscendit. Sed cum non esset capax, totum expavit et pene dissolutum est, et ex ista perturbatione peperit Achamot, id est materiam. Achamot vero pavendo, timendo, lachrimando, sudando fecit mundum. Nam ex pavore eius natae sunt tenebrae, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis. Ex sudore et lachrymis maria et flumina,

ex visu lux, et sic de | aliis. Intellectus

316v


vero Patris voluntate et sententia produxit Christum et Spiritum Sanctum ad saeculorum con stitutionem. Ex omnium vero flosculis saeculorum compactum esse Iesum fabularum.


23 Secundus

142


Valentino successit nihilque docuit a Valentino diversum, ut ait Tertullianus lib. de Praescript., nisi quod addidit aliquot aeones, Theodoretus lib. 1 de haeret. fabulis, Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius haeres. 32.


24 Epiphanes
Carpocratis, de quo supra egimus, filius fuit, et Secundum quidem in om40 nibus secutus, nisi quod addidit uxorum communitatem. Hunc, referente Epiphanio

ibidem, posteri pro Deo adorabant. Cum eo Isidorum similia

  1. Augustinus De haeresibus, XI, p. 295-296.
This page contains the following annotations: