Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/88

From GATE
Revision as of 17:14, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: MANCA CAMBIO CARTA 342V)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Auctorem eius quidam volunt Thomam Muncerum, ut Ioannes Cochlaeus in vita Lutheri anno 1525, qui Gedeonem se esse iactans rusticos in seditionem contra principes excitavit, et demum captus et ecclesiae reconciliatus capite caesus est. Alii, ut Hosius de heresibus nostri temporis lib. 1 Balthasarem Pacimontanum facit principem Anabaptistarum. Non deest etiam Staphylus in lib. de successione et concordia filiorum Lutheri, qui Bernardum Rotmannum patrem huius egregiae familiae esse vult. Illud constat ex Cochleo in actis Lutheri Anabaptistarum sectam a. Dom. 1527 publice apparere coepisse, quo etiam tempore Lutherus contra eam scripsit. Secta est in multas partes dissecta et errores multos habet, ex quibus primo referremus eos quos Anabaptistae Monasterii anno 1534 ediderunt et quos Ioannes Cochlaeus confutavit et Staphylus:
1° Maiorem ecclesiam et omnia quae divinus cultus exigit devitanda, Oannes Cochlaeus in refutatione articul. Anabaptistarum, ubi etiam sequentes 19 inveniuntur.
2° Similiter chrisma et omnia quae benedictione consecrantur.
3° Magnum Baal super sacerdotis caput et manus aut in altari aut alibi non inspiciendum. / Blasphemia horrenda quod Eucharistiam magnum Baal dicant. /
4° Missam non [ulterius audiendam].
5° Toti mundo renunciandum. Nomine mundi ecclesiam videntur intelligere, sicut eandem intellegunt nomine impiorum.
6° Cum impiis non negotiandum, non conversandum, ab illis nil emendum nec illis vendendum, nec eos salutandos aut honorandos.
7° Computum faciendum in Sabatho et residuum inter fratres Christianos huius sectae distribuendum.
8° Nulli potestati oboediendum.
9° Die dominico oportet homines hzuius sectae in modum crucis iacere super ventrem.
10° Eosdem oportet abrenunciare et non tenere quod Christus humanam carnem de Maria sumpserit.
11° Nemo debet publice praedicar, hinc sunt nocturna eorum conventicula.
12° Cum fidelibus non rebaptizatis non contrahenda matrimonia.
13° Mulieres fideles debent maritos suos dominos vocare.
14° Servi et ancillae qui soluti sunt, non debent inire coniungium cum paganis, nec ulli pagano servire, sed fidelibus tantum. Catholici pagani sunt Anabaptistis tanquam nondum vere baptizati.
15° Nullus Christianus regnare debet super paganos.
16° Nullus Christianus debet usuras aut redditus dare aut accipere.
17° Post sermonem fiat exhortatio, ut crescant et multiplicentur et repleant