f. 356v
Hi sunt eius errores
Surio teste:[1]
1° Charitas iustitia et sapientia, non tamen fides, quibus homo iustus et sapiens est, sunt ipsa Dei essentia,
Staphylus
lib. de concordia et discordia Lutheranorum.
2° Christus solum secundum divinam naturam est hominis iustificator,
Staphylus,
ibidem.
3° Homo cum sit imago Dei, efficitur eadem imago Dei, quae est Christus filius Dei:
ibidem.
211
Franciscus Stancarus
a quo Stancariani, unus etiam est ex Confessionalistis, sed hoc proprium habet, quod dum nimis ardenter Osiandrum defendit, in alterum extremum incidit, ac docet Christum solum secundum humanam naturam esse mediatorem ac iustificatorem.
Ideo autem coniunctum esse Verbum naturae humanae, ut ea possit perferre passionem, ut patet ex eius libro de Trinitate et Mediatore Christo.[2]
212 Andreas Musculus
et ipse nobilis in Confessionalistis, ut Osiandrum et Stancarum simul refelleret, illud excogitavit, videlicet divinitatem Christi simul cum humanitate in cruce passam et mortuam esse.
Auctor est
Staphylus lib. de concordia et discordia Lutheranorum
et
Lindanus
in Dialogo Dubitantii.
213
Ioannes Brentzius
neque hic minimus inter Confessionalistas, qui etiam adhuc forsan vivit, haec propria habet:
1° Hominem in hac vita esse iustum iustitia essentiali, qua etiam ipse Deus iustus est, Brentzius in epistola ad ducem Wirtemberg. edita anno 1552.
2° Christihumanitatem ab ipsa incarnatione semper ubique fuisse ubi est Verbum, in coelo et in terra, in inferno, in omnibus aliis locis, Brentzius in enarratione evangelii de Ascensione Domini. Contra hunc errorem scripsit Beza lib. de omnipresentia carnis Christi contra Brentzium.
3° Descendere ad inferos nihil esse aliud quam prorsus interire, in Catechismo anni 1551.
214
Libertini
haeretici sunt nostris diebus exorti et sic appellati a libertate evangelica quam iactant, quos et Calvinus in libro contra Libertinos quintinistas appellat, quod Quintinus sartor Piccardus eam haeresim per Galliam disseminaverit.
[
Pessimus iste Quintinus omnibus apostolis contumeliosa nomina excogitavit, Petrum appellans negatorem, Paulum vas confractum, Ioannem iuvenem stolidum, Matthaeum foeneratorem. Talis enim modestia decet novos evangelistas.
]
1° Docent: licere simulare et dissimulare fidem religionemque et cum omnibus communicare.
2° Scripturas non esse magni faciendas, sed Christum vivificantem sufficere.
3° Unus est tantum Spiritus immortalis, qui omnia in omnibus operatur, et animae nihil sunt.
4° Deus est causa peccatorum.
5° Christus non alia ratione redemptor est, quam quod tamquam typis nobis propositus est, in quo contemplentur quae ad salutem necessaria sunt.
6° Resurrectio in hominibus piis iam facta est, cum anima eorum evaserit iusta et idem spiritus cum Deo, nec alia exspectanda est.
7° Matrimonia solvi possunt, cum uxor viri taedere coeperit, vel contra vir uxoris.
8° Promiscuus concubitus licitus est, modo utraque pars sit contenta.
9° Spiritualis regeneratio in eo consistit, ut nec peccati remorsu nec iudicii terrore homo tangatur, huc homines adducit fides illa specialis, quam Calvinus tantopere laudat.
10° Christus non vere obiit in cruce, sed opinione tantum. Haec omnia de Libertinis Calvinus in libro cotnra eos edidit, quamvis credibile sit ab ipso eos
_______________