Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/87

From GATE
This page has not been proofread


huius anni. Tandem a Calvino cuius antea fra- ter et collega fuerat, Genevae igni traditus est, cuius rei historiam Calvinus ipse conscripsit. Hi praecipui eius errores sunt: 35 1o Nulla est in Deo naturalis generatio vel spiratio: lib. 5 de Trinitate pag. 189. Idem Sabellius. 2o Non est in Deo personalis distinctio nisi inter invisibilem Patrem et visi- bilem Filium, in responsione ad articulum 1 articulorum 38 a Calvino col- lectorum. 40 3o Omnes qui Trinitatem statuunt in Ecclesia Dei tritheistae et ver athei sunt: lib. Trinit. 1 pag. 30. 4o Christus est filius Dei, quatenus genitus est a Deo in utero Virginis Mariae, idque non solum virtute Spiritus Sancti, sed quia Deus ex sua substan- tia illum genuit, lib. 1 de Trinitate pag. 17, 18 et lib. 2 pag. 73 [ø]. 6o Non licet baptismum suscipere nisi anno trigesimo, qua aetate Christu baptizatus est: testis est Calvinus lib. 4 [Institutionis] cap. 16 [<par> 29]. 7o Deus in ligno lignum est, in lapide lapis, veram habens in se ligni, lapidis et rerum externarum naturam, Servetus in epist. 6 ad Calvinum. 8o Nulla est inter Verbum et Spiritum sanctum naturalis differentia, in Dia- log. 1 [Tinitat.] pag. 229. 9o Verbum Dei ab initio fuit idealis ratio quae hominem Christum iam re- praesentabat: lib. 3 de Trinit. pag. 92. 10o Non potest commiti peccatum mortale ante annum vigesimum, ita re- fert Calvinus artic. 37 ex libris Serveti desumpto. Eandem haeresim eodem fere tempore docuit Ioannes Campanus Germanus, et nunc in Transsilvania latissime regnat, ubi ministros sathanae sanctos Patres, Basilium et similes qui Trinitatem praedicavberunt et sophistas vocant. 208 Tritheitarum 1561 nova haeresis in Polonia exorta est anno 1561, teste Surio in Commentario, quae directe pugnat cum haeresi Serveti. Sunt autem huius novae haeresis hi errores praecipui: 1o Pater Filius et Spiritus sanctus tres omnipotentes, tres essentiae sunt. 2o Filius Deus est secundarius et Patre minor. 3o Symbolum Athanasii symbolum est Sathanas. 209 Caspar Svenckfeldius unus ex praecipuis confessionalistarum, qui tamen multa nova dogmata ex- cogitavit et sectatores plurimos habet, qui ab ipso Swenckfeldiani dicuntur. Hi proprii eius errores sunt: 1o Humana Christi natura post ascensionem in divinam mutata est, Staphy- lus in libro de Concordia Lutheranorum. 2o Fides charitas et iustitia, quibus homo iustus efficitur, divinae naturae particulae sunt: ibidem. 3o Solo Spiritu Sancto contenti esse debemus, sacramenta autem et vocale verbum tamquam accidentalia reiicienda sunt. 4o Eorum verborum ”Hoc est corpus meum” hic est sensus: corpus meum hoc, nimirum panis seu cibus, quia ut panis et cibus reficit, teste Canisio praefat. lib. 1 Corruptelae verbi Dei. 210 Andreas Osiander alius ex principibus Confessionalistarum, qui tamen propter certa dogmata aliis Confessionalistis haereticus est, et propriae familiae caput. Coepit au- 356v tem proprium dogma condere anno 1551.