f. 355v
< Anno Domini >
artem secutus esset, postea animum ad maiora aaplicuit, et quamvis latinae lingae et omnium aliarum nisi patriae imperitus esset, multos libros scribere et se pro eximio propheta atque unico Dei filio venumdare aggressus est. Obiit Basilieae anno 1556 et post annos duos ibidem cadaver eius cum imagine et libris publice crematum fuit. Hi errores eius fuere praecipui:
1° Omnis doctrina hactenus a Deo tradita per Moysen, prophetas, Iesum Christum, Apostolos et Evangelistas vana est et inutilis ad veram et perfectam consequendam beatitudinem felicitatemque: atque in eum finem solummodo data est, ut homines quasi pueros in officio contineret, donec inciperet David Georgius, qui doctrinam perfectam et efficacem afferret.
2° David Georgius est verus Christus et Messias, Patrisque filius carissimus, natus non ex carne, sed ex Spiritu Sancto et ex Spiritu Christi.
3° Christus post mortem non vere resurrexit in carne, sed carne ad nihilum redacta quodam in loco sanctis omnibus incognito servatus est hactenus, et nunc Davidi incognito seu Georgio totus est traditus atque in eius animam infusus.
4° David Georgius domum Israelis et veros Levi filios una cum vero Dei tabernaculo instauraturus est, non cruce morte rebus adversis, ut ille alter Christus, sed clementia amore et gratia.
5° David Georgius absolute potest peccata remittere et retinere, salvare et damnare, et ipse est qui in extremo die totum mundum iudicabit.
6° David Georgius Dei carissimus filius non humano more et crasse dicit pergere hominum salutem, ut olim Christus Iesus faciebat, sed in spiritu et abscondite, ita ut nemo intellecturus sit, nisi qui Davidi Georgio fidem habuerit eumque secutus fuerit.
7° Ecclesia quam Christus et apostoli fundaverunt penitus corruit iam et periit, ex quo apparet eam non fuisse veram illam Ecclesiam contra quam portae inferi praevalere non possunt, sed Christum id praedixisse de Ecclesia per Georgium Davidem congreganda, in quem unus Christus et apostoli semper spectarunt.
8° David Georgius est maior Ioanne Baptista et omnibus sanctis, atque etiam ipso Iesu Christo, qui de Maria natus est. Ille enim per mulierem in carnem venit, David autem Georgius de Spiritu Sancto totus coelestis est. Itaque ipse est ille minimus, de quo Iesus dixit: »Qui minor est in regno coelorum, maior est illo«.
9° Omne peccatum in Patrem et Filium remitti potest, quod autem in Spiritum sanctum, id est in Davidem est, no potest remitti. Ex quo etiam apparet ipsum esse Christo maiorem.
10° Matrimonium liberum esse debet, eo quod neminem uni mulieri adstringi cum procreatio liberorum sit communis iis, qui Davidis Georgii spiritu renati sunt.
Haec omnia ex libro quodam descripsimus, quem rector et academia Basileensis edidit de vita et morte Davidis Georgii, qui liber Antverpiae excusus fuit anno 1560. Eadem refert
Surius
in Commentario anni 1556.[1]
207 Michael Servetus
1532
Hispanus cum erat annorum 25, summum se prophetam orbis iactare ausus fuit. Si Calvino credimus lib. 4 Institutionis cap. 16 < ¶ 29 >.
Idem libros suos 7 quos de erroribus Trinitatis iscripsit, anno 1532 in lucem edidit, ut
Surius
testatur in commentario
_______________
- ↑ Surius Commentarius, 1556, p. 490-495.