Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/87

From GATE
Revision as of 17:09, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


143° Primitiva ecclesia et novum Testamentum ignoraverunt in totum vovendae cuiusque rei usum: ibidem.

144° Sacerdotibus licet uxores | ducere: lib. de abrogatione missae privatae.

342r



201 Sacramentariorum

[a.D. 1525]


haeresis est prima proles Lutheri, quae more viperae viscera matris laceravit. Nam ut Lutherus initio odio papae uterum amtris dilacerans de ecclesia egressus est et Lutheranismum condidit, sic anno Domini 1525 Andreas Carolostadius doctor theologiae et Wi enbergensis archidiaconus, qui primus ex sacerdotibus uxorem duxit, odio Lutheri Lutheranismum deseruit, et novam sectam fabricare instituit. Ceterum quia Carolostadius rudior atque hebetior erat quam ut suam sectam propagare posset, diabolus ei eodem anno duos socios adiunxit: Udalricum Zwinglium, diaconum Constantiensem, a quo tamquam a praecipuo auctore Sacramentarii omnes Zwingliani dicuntur, et Ioannem Oecolampadium, monachum Birgi anum. Ferunt primum in epistola ministrorum Basileensium a diabolo necatum, Zwinglium in proelio miserrime trucidatum, et Oecolampadium repentina morte obiisse constat, ut testatur Ioannes Cochlaeus in vita Lutheri anno 1531. Errores paecipui eorum praeter eos, quos cum Luthero communes habent, hi sunt:
1° Verba domini "hoc est corpus meum", ad Coenam Domini non pertinere, sed per parenthesin dicta esse. / Eckius in Enchiridio, cap. de Eucharistia. /
2° Verba domini "hoc est corpus meum" sic exponi debere: hic panis significat corpus meum, Zwinglius in lib. de verbis doena Domini.
3° Christi corpus et sangunem non esse revera in Eucharistia. Ibidem.
4° Eucharistiam non esse sacrificium quod pro vivis et defunctis offerri debeat. Cochlaeus in actis Lutheri anno 1526.
5° Sanctos non esse invocandos: ibidem.
6° Christi et sanctorum imagines esse destruendas: ibidem.
7° Non esse purgatorium.
8° Nasci parvulos sine originali peccato, Zwinglius de baptismo liber.
9° Baptismum Christi non esse nisi externum signum.
10° Numam et Scipionem et similes ethnicos salvatos esse propter insignes suas et naturales virtutes. Lutherus in ultima confessione sua de Eucharistia adversus Sacramentarios hunc errorem Zwinglio tribuit.


202 | Anabaptistarum

a.D. 1527


secta filia esse videtur Zwinglianae haeresis, neptis Lutheranae. Nam post utramque exorta est, et partem a Luthero accepit, partem a Zwinglio, et nova dogmata de suo addiciens, ab utraque separata novam familiam et populum instituit. / Lambertus Hortensius De tumultu Anabatistarum. /