Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/84

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


f. 350r



Quid ergo apostolus dicit: »Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit«.
170° Non licet Christum in Eucharistia adorare: lib. 4 cap. 17 ¶ 35. At dicit D. Ambrosius lib.3 de Sacramento cap. 12: »Caro Christi, quam nunc in mysteriis adoramus«, etc.
Vide etiam D. Augustinum in Psalm. 98.
171° Sacramentum Eucharistiae nullam vim habet neque est aliquid, nisi cum accipitur et manducatur: lib. 4 cap. 17 ¶ 37. At Cyrillus in epistola ad Calonsyrium insanire eos dicit qui ita sentiunt.
172° Repositio sacramenti, ut ad aegrotos deferatur, inutilis est, nam aut sine recitatione institutionis Christi aegrotus accipiet, et tunc nihil proderit, aut si iterum recitanda est institutio, frustra sacramentum servatum est: lib. 4 cap. 17 ¶ 39. In hac ipsa paragrapho fatetur Calvinus pro catholicis facere exempla veterum, sed tamen se antiquitatem nihil curare, cum a se stet veritas.
173° Non requiritur ad dignam perceptionem Eucharistiae, ut homo per contritionem, confessionem, satisfactionem ab omni peccato se purgare conetur: lib. 4 cap. 17 ¶ 41. Nota mirabilem cohaerentiam Calvini sententiarum. In hoc capite 17 ¶ 33 dicit peccatores cum coenam Domini percipiunt, non percipere corpus Domini, sed verum panem, deinde ¶ 40 dicit quod si cibus spiritualis et sanctus in animam inciderit malitia pollutam, maiori ruina eam praecipitari. At ¶ 41 et 42 dicit hunc cibum nihil prodesse sanis et iustis, sed esse pharmacum aegrotorum, vitam mortuorum, et breviter a solis peccatoribus percipiendum.
174° Quod ad externum actionis ritum spectat, in manum accipiant fideles eucharistiam vel ore, calicem in diaconi manum reponant an proximo tradant, an panis sit fermentatus an azymus, nihil refert: lib.4 cap. 14 ¶ 43. Nota hic duo: primum insignem superbiam: fatetur enim Calvinus non longe ab aetate apostolorum incepisse ritus, quibus Ecclesia Romana utitur, et tamen nihil eos facit et se solum sapere putat. Secundum: mendacium apertum dicit: Nam ¶ eodem ait primum fuisse Alexandrum Pontificem qui azymo uti coepit, quasi Dominus ipse non azymo consecrarit.
175° Sub utraque specie omnibus fidelibus necessario communicandum est, nec verum est quod dici solet, per concomitantiam totum esse Christum sub una specie: lib. 4 cap. 17 ¶ 47.
176° Missa non est sacrificium, neque opus quod ad Deum promerendum vel peccata expianda valeat: lib. 4 cap. 18 ¶ 1. Augustinus lib. 22 Civit. cap. 8 simul sacrificii et missae privatae meminit. Et quomodo etiam sit opus utilissimum contra demonem animaeque vexaeque vexationis: »Obtulis«, inquit, »unus sacrificium corporis Christi, et illa vexatio sibi protinus Deo miserante cessavit«.
177° Missae privatae illicitae sunt, id est missae, in quibus sacerdos solum communicat, etiamsi multi alioqui intersint: lib. 4 cap. 18 ¶ 7 et 8.
178° Quod aliqui sunt in Ecclesia sacerdotes, nullo modo demonstrari potest ex verbo Dei: lib. 4 cap. 18 ¶ 9 et 12.
179° Excusari non posse arbitror veteres, quin aliquid in actionis modo peccaverint. Imitati sunt enim Iudaicum sacrificandi modum magis quam aut ordinaverat Christus aut evangelii ratio sinebat: lib. 4 cap. 18 ¶ 11. Iterum superbissimus hic homuncio totam antiquitatem reprehendit.