Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/83

From GATE
This page has not been proofread


159o Filii Christianorum sancti sunt, nec egent sacramento baptismi ad sa- lutem, multumque damni invexit illa opinio, quod baptismus aquae sit de necessitate saluti: lib. 4 cap. 15 <par> 20.


160° [1]

161o Non satis tutum est hoc adimere Deo, ne se infantibus quoquo mo- do exhibere cognoscendum queat: lib. 4 cap. 16 <par> 18 et 19. Etiam haec 5 absurditas tibi placuit, ut diceres infantes usum rationis habere? 162o Cum Ioann. 3 dicitur: ”Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sanc- to”, nulla fit mentio verae aquae, sicut etiam Act. 19 cum dicitur: ”et bapti- zati sunt in nomine Domini Iesu”, nomine baptismi intellegitur solum de- scensus Spiritus Sancti: lib. 4 cap. 16 <par> 25 et cap. 15 <par> 18. Nota quod 10 belle Calvinus Scripturam interpretetur, et quam vehementer cupiat a me- dio tollere baptismum aquae. 163o Non est in sacramento altaris sub specie panis et vini vera Christi caro et verus sanguis: lib. 4 cap. 17 <par> 12 et 13. At Cyprianus serm. de Coe- na Domini: ”Panis”, inquit, ”iste quem Dominus discipulis porrigebat, non 15 effigie, sed natura mutatus omnipotentia Verbi factus est caro.” D. Dama- scenus lib. 4 cap. 14: ”Ipse”, inquit, ”panis et vinum transmutatur in corpus et sanguinem Domini. 164o Multo minus transubstantiatio panis et vini in carnem et sanguinem Domini admi􏰇enda est: lib. 4 cap. 17 <par> 14. 20 165o At nihilominus per symbola panis et vini verum Christi corpus et san- guis nobis communicatur. Ut enim sol in coelo exsistens radiis suis in ter- ram eminus ad generandos fovendsque foetus suam quodam ad nos tradu- cit communionem carnis et sanguinis Domini in coelo exsistentis: lib. 4 cap. 17 <par> 11 et 12. Et quale somnium et quam inintellegibile et quam novum 25 nobis proponit, qui catholicam veritatem destruit. Si in hoc subtilissimo my- sterio intellectum captivare necessarium est, cur non potius captivabimus, ea credentes quae ab Ecclesia Romana tanto conciliorum patrumque con- sensu nobis traduntur, quam ea quae Calvinus excogitavit et quae nullo testimonio confirmat, cum sint aeque vel magis difficilia quam superiora. 30 166o Cum Dominus ait: Hoc est corpus meum, per figurae metonimiam tri- buit signo nomen rei significatae, vocatur enim panis corpus Domini, quia signum est corporis Domini: lib. 4 cap. 17 <par> 21. 167o Non potest caro in duobus locis simul manere, nisi desinat esse caro: lib. 4 cap. 17 <par> 24. 35 168o Quod evangelia tradunt, Christum de clauso sepulchro exivisse et clau- sis ianuis ad discipulos suos introisse, ita accipiendum est, ut prius lapidem a monumento sublatum et fores patefactas intelligamus, dein rursum lapi- dem in suum locum repositum et fores iterum clausas: lib. 4 cap. 17 <par> 29. Magnum sane miraculum egredi de sepulchro prius aperto et ingredi 40 in domum foribus antea reseratis. Quid opus erat ut evangelistae haec tam diligenter referrent. 169o Homines peccatores si ad Eucharistiae sacramentum accedant, non vere sumunt Christi corpus, quod tamen sancti et fideles accipiunt. Itaque va- 5 na est distinctio manducationis sacramentalis, spiritualis et sacramentalis simul: lib. 4 cap. 17 <par> 33.

  1. Punto non trascritto.