Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/82

From GATE
This page has not been proofread


146o Licet iis qui tentantur, nec orando aut implorando a Deo opem reci- piunt, votum continentiae violare atque ad coniugium transire: lib. 4 cap. 30 13 <par> 17. Longe aliud Augustinus habet in epistola ad Hedibium 199. 147o Verbum, quo sacrametnum conficitur nihil est aliud quam praedicatio evangelii: lib. 4 cap. 14 <par> 4. 148o Sacrametna nihil sunt aliud quam symbola quaedam externa benevo- lentiae divinae per fidem apprehensae: lib. 4 cap. 14 per totum. 35 149o Sacrametna non conferunt gratiam, neque ab eorum perceptione iusti- ficatio pendet: lib. 4 cap. 14 <par> 14. Hic etiam sua mendacia admiscet cum dicit catholicos fidem non requirere in sacrametnorum perceptione. 150o Duo sunt dumtaxat novae legis sacramenta ordinaria et in usum totius Ecclesiae instituta, baptismus et coena Domini, quibus addi potest manuum 40 impositio, qua Ecclesaiae ministri in munus suum initiantur, quod ideo in- ter ordinaria sacramenta non numeratur, quia non ad omnes pertinet: lib. 4 cap. 14 <par> 20. 151o Scholasticum illud dogma, quo tam longum discrimen inter veteris et 5 novae legis sacramenta notatur, perinde ac si illa non aliud quam Dei gra- tiam adumbraverint, haec vero praesentem conferant, penitus exploden- dum est. Si quidem nihil splendidius de illis apostolus quam de his loquitur: lib. 4 cap. 14 <par> 23 et 24. At Augustinus praefatione in Psalm. 73 nonne dicit sacramenta veteris legis promisisse solum Salvatorem, nostra vero sa- 10 lutem ipsam dare? Nonne ibidem ait sacramenta nostra esse pauciora salu- briora et faciliora et feliciora? 152o Quidquid de opere operato nugati sunt sophistae, falsum est: lib. 4 cap. 14 <par> ultima. 153o Baptismus non solum remedium est peccatis praeteritis, sed etiam fu- 15 turis. Puritas enim Christi in eo nobis collata semper viget, nec ullis maculis opprimitur, sed omnes nostras sordes abluit et abstergit. Itaque quoties post baptismum relapsi fuerimus, sufficit memoriam solum baptismi repetere: lib. 4 cap. 15 <par> 3. 154o Idem fuit prorsus Ioannis Baptistae ministerium quod apostolis postea 20 demandatum fuit, non enim aliud baptisma faciunt diversae manus: lib. 4 cap. 4 <par> 7. Cur ergo D. Augustinus lib. 5 contra Donatistas cap. 10 dicit baptismo Ioannis in spem fuisse peccata dimissa, baptismo autem Christi reapse dimi􏰇i. Cur etiam Actib. 19 iubentur a Paulo rebaptizari illi,q ui iam a Ioanne baptizati fuerant? 25 155o Baptismus non tollit peccatum originale, sed solum facit, ut non impu- tetur, etsi maneat in nobis: lib 4. cap. 15 <par> 10, 11 et 12. 156o Benedictio aquae baptismi, exsufflatio baptizandorum et similia, quae in baptismo adhibentur, etsi antiquissima sunt, tamen respuenda sunt, ne aliquid Christi institutioni addere videamur: lib. 4 cap. 15 <par> 19. O tu 30 sceleste, nonne frontem prossus amisisti, cum usum ecclesiae tollere audes, quem ab initio Ecclesiae fuisse confiteris? Quod iudicium de Ecclesia facit? Quem te esse putas? 157o Quod multis [abhinc] saeculis, adeoque ab ipso fere Ecclesieae exordio usu receptum fuit, ut in periculo mortis laici baptizarent, si minister in tem- 35 pore non adesset, non video quam firma ratione defendi possit: lib. 4 cap. 15 <par> 20. 158o Mulieri in nullo casu baptizare licet, nec in exemplum trahi debet quod sephora stulta mulier filium circumcidit, in quo multis modis graviter pec- cavit: lib. 4 cap. 15 <par> 20, 21, 22. Non mirum.