Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/81

From GATE
This page has been proofread


f. 353r



lib. 4 cap. 9 ¶ 8.
131° Non potest ecclesia vel episcopus leges condere, quae ad Dei cultum pertineant, sed solum politicas, et quae coram Deo conscientias filiorum non ligent: lib. 4 cap. 10 ¶ 1 et seequent.
132° Aquae lustralis usus a spiritu apostolico profectus esse non potest: lib. 4 cap. 10 ¶ 20.
133° Promissio de remittendis ac retinendis peccatis et de solvendo ac ligando, quae habetur Matth. 16 et Ioan. 20, non alio debet referri quam ad verbi ministerium: lib. 4 acp. 11 ¶ 1.
134° Quod vero de solvendo ac ligando habetur Matth. 18, ad solam potestatem excommunicandi et iterum recipiendi ad communionem pertinet: lib. 4 cap. 11 ¶ 2.
135° Ecclesiastica potestas non se extendit ad poenas corporales et mulctas, carceres etc.: lib. 4 cap. 11 ¶ 5.
136° Potestas ecclesiastica non est in uno aliquo homine, sed in sensu seniorum: lib. 4 cap. 11 ¶ 6.
137° Non debent clerici esse immunes et exempti a legibus et potestate civilium magistratuum: lib. 4 cap. 11 ¶ 16.
138° Excusari nullo modo potest immodica veterum austeritas, quae et prorsus a Domini praecepto dissidebat et mirum in modum periculosa erat, cum peccatori poenitentiam solemnem nunc in septem, nunc in octo, nunc in tres annos, nunc in totam vitam indicerent: lib. 4 cap. 12 ¶ 8. Quando cessabit censura huius novi Catonis, qui non e coelo cecidit, sed ab inferis prodiit?
139° Ieiunium non est nmeritorium apud Deum, nec excusari possunt veteres a superstitione, qui ieiunium immodicis laudibus extulerunt: lib. 4 cap. 12 ¶ 19. Cur ergo Dominus Matth. 6 dicit reddendam mercedem ieiunanti a Patri coelesti qui videt in abscondito. Pueriliter labitur vel callide decipit Calvinus in isto capite 12 ¶ 19. Dicit enim Augustinus lib. 30 cap. 3 contra Faustum refellere delirium Manichaeorum, qui ieiunium opus Deo gratum putabant. Sed non ita est, et verba illa, quae Calvinus citat, non sunt Augustini, sed Fausti, verba autem Augustini habentuir cap. 5.
140° Superstitiosa est quadragesimae observatio, neque Christus ieiunavit quadraginta diebus, ut nobis exemplum praeberet: lib. 4 cap. 12 ¶ 20. At longe aliter D. Augustinus epistola 119 ad Ianuarium et alii Patres loquuntur.
141° Quod sacerdotibus coniugium interdictum fuit, id factum est impia tyrannide, non modo contra verbum Dei, sed etiam contra omnem aequitatem: lib. 4 cap. 22 ¶ 23. Dicito nobis, Epicure evangelista, ubi verbum Dei habetur, quod iubeat sacerdotes uxores ducere? 142° Votum perpetui coelibatus illicitum est, lib. 4 cap. 13 ¶ 3. At D. Augustinus lib. de s. Virginitate cap. 30: »Praesumite«, inquit, »fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et redditis Domino Deo vestro vota perpetuae continentiae. Vos etiam, qui hoc nondum vovistis: Qui potest capere capiat«.
143° Vota ieiuniorum, peregrinationis ad loca sancta et similia, quibus homines Deo se placere putant, plena sunt manifestae impietatis: lib. 4 cap. 13 ¶ 7.
144° Nulli umquam veterum venit in mentem, quod aliqua sint consilia evangelica. Immo omnes una voce clamant nullam penitus voculam a Christo emissam cui non sit necessario obtenperandum: lib. 4 cap. 13 ¶ 12. At cur domine mendax nullum veterum profers? Nonne Paulus ait I Corinth. 7: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. 25 145o Status monachorum non est perfectior communi vita Christianorum: lib. 4 cap. 13 ¶ 12. Quid ergo est quod legis Matth. 19: »Si vis perfectus esse, vade et vende omnia«.