Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/82"
ArchivesPUG (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: page created) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 22: | Line 22: | ||
76° Non peccat qui verba consecrationis mutat.<br> | 76° Non peccat qui verba consecrationis mutat.<br> | ||
77° Horarum lectio laboriosior et tantum simulatus Dei cultus est.<br> | 77° Horarum lectio laboriosior et tantum simulatus Dei cultus est.<br> | ||
− | 78° Non debent ullae missae pro defunctis fieri. | + | 78° Non debent ullae missae pro defunctis fieri.<noinclude><references/></noinclude> |
+ | [[Category:Bellarmino-Index haereticorum]] | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + |
Revision as of 15:41, 10 March 2020
57° Nullum esse peccatum natura sua veniale, sed solum ex misericordia Dei: in assertione articuli 32.
58° Non esse in potestate hominis vias suas malas facere, nam et mala opera in impiis Deus operatur: idem assertione 36. Horrenda blasphemia, quod Deus sit auctor peccati.
59° Omnia de necessitate absoluta eveniunt: ibidem. At in visitatione Saxonica docet hominem esse liberi arbitrii et habere veram voluntatem ad faciendam vel non faciendam iustitiam externam.
60° Maccabaeorum libri nullius sunt auctoritatis: in assertione articuli 37.
61° Nullus est in novo Testaemtno sacerdotium visibile: in libro [de] abroganda missa privata et in libro de formula missandi.
62° Sacerdotium quod nunc exsistit humanis mendaciis per sathanam esse erectum.
63° Nihil est detestabilius missa, et praestat publicum leonem aut latronem esse quam missalem sacerdotem.
64° Omnes Christiani sunt sacerdotes spirituales.
65° Apocalypsis non est plenae autoritatis.
66° Missa non est sacrificium neque umquam docuit Christus panem et vinum consecratum offerre Deo.
67° Ministerium verbi commune est omnibus Christianis. At contrarium docuit in Commentario Epist. ad Galatas, ubi dicit neminem posse praedicare, etiamsi doctior sit Salomone, nisi legitime vocetur.
68° Christianus populus debet esse simplex, in quo nullus sit laicus, nullus clericus, nullus monachus.
69° Solis diebus Dominicis consecretur Eucharistia.
70° Cum Eucharistia consecratur, una tantum consecretur et ex illa toti populo distribuatur, ita ut nulla sit missa privata.
71° Canon Missae ab aliquo verboso et parum spirituali compositus est meritoque reiciendus.
72° Verba consecrationis alta voce legi debent.
73° Ridiculum est hostiam consecratam non debere tangi nisi digitis unctis. / Contrarium docet contra Zwingli et Oecolampadium. /
74° Non debet Eucharistia sumi stomacho ieiuno, sed moderato
cibo | praemisso.
340v
75° Non debet sacerdos Eucharistiam sumere, cum celebrat, sed eam solum adstantibus distribuere, sicut Christus non sibi ipsi, sed solum apostolis communicavit.
76° Non peccat qui verba consecrationis mutat.
77° Horarum lectio laboriosior et tantum simulatus Dei cultus est.
78° Non debent ullae missae pro defunctis fieri.