Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/80

From GATE
Revision as of 15:59, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


5° Non esse tres poenitentiae partes.
6° Contritio facit magis peccatorem.
7° Optima poenitentia nova vita.
8° Non esse confitenda peccata venialia nec mortalia omnia.
9° Confitentes omnia nihil relinquere veniae Dei.
10° Peccata manere, nisi remissa credantur.
11° Quidquid sit de contritione, absolutus est qui verba Dei crediderit.
12° Verissime absolutus est quisquis se vere absolutum credit.
13° Puer ac mulier iuxta absolvunt sicut papa.
14° Ne quaerat sacerdos a confitente num sit contritus.
15° Sola fides dignum facit quod suscipiat Eucharistiam.
16° Laicis communicandum esse sub utraque specie. / Notavit Cochlaeus solum circa 16 articulum 36 diversae sententias Lutheri. /
17° Indulgentias non pendere ex Christi et sanctorum meritis.
18° Indulgentias esse pias fraudes fidelium. Correxit hunc articulum initio libri de Captivitate Babyl.: Indulgentiae sunt, inquit, adulatorum nequitiae.
19° Indulgentias non valere ad remissionem poenae.
20° Indulgentias non esse salutares.
21° Solis publice criminosis indulgentias esse necessarias.
22° Sex generibus hominum indulgentias nihil coferre.
23° Excommunicationes esse poenas tantum externas.
24° Excomunicationem plus diligendam esse quam extimescendam. At in Saxonica visitatione praecepit, ut timeretur.
25° Romanus Pontifex Petri successor non est, nec Christi vicarius super omnes ecclesias Christi a Christo institutus.
26° Verbum hoc: quodcumque solveris, extenditur ad ligata dumtaxat ab ipso Petro.
27° Nec articulos fidei nec leges morum condere papa in Ecclesia potest.
28° Non est haereticum dissentire a papa cum magna parte Ecclesiae.
29° Non est necessario sentiendum, quod concilia statuunt, sed quod unicuique verum videtur.
30° Articuli Ioannis Huss condemnati in Concilio Constantiensi sunt christianissimi verissimi atque evangelici. Nota insignem contradictionem, nam in Assertione huius articuli affirmat se cum Hussitis non consentire, et revera sic invenies, si utriusque articulos conferas inter se.
31° In omni opere bono iustus peccat.
32° Opus quantumvis bonum est veniale peccatum.
33° Haereticos non esse comburendos.
34° Non esse proeliandum contra Turcas. Pugnat contra hunc articulum acerrime Visitatio Saxonica.