Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/79

From GATE
This page has been proofread


f. 352r



se Deum et Christum colere profitentur, baptismo initiantur in eius fidem: lib. 4 cap. 1 ¶ 7. Nota hoc interesse inter catholicos et Calvinum, quod Catholici ita visibilem Ecclesiam faciunt, ut etiam improbos modo fidem habeant, velint esse Christi membra vera, licet non vivant secundum veras parte Ecclesiae, et sic non proprie membra, at Calvinus, quia fidem a caritate non separat, improbos omnes non vult esse veras partes Ecclesiae. Deinde Calvinus putat non semper Ecclesiam esse visibilem, ut supra habetur articulo 2, cuius contra- rium docent catholici.
110° Ubicumque verbum Dei sincere praedicari utque audri et sacramenta ex Christi institutione administrari videmus, illic aliquam esse Dei ecclesiam nullo modo ambigendum est. Itaque symbola Ecclesiae dignoscendae duo sunt: verbi praedicatio et sacramentorum administratio: lib. 4 cap. 1 ¶ 9 et 10. Ista signa nimis communia sunt et facile possunt ab omnibus haereticis suae synagogae attribui.
111° Nihil Ecclesiae apud Romanenses in papismo nunc remanet, etsi templum ac sacerdotium ac episcoporum successionem se habere iactent: lib. 4 cap. 2 ¶ 2 et deinceps. In hoc capite secundo libri plurima sunt mendacia. 1° Dicit in Ecclesia Romana non esse verbum Christi et solum humanas leges [¶ 4]. Quod quid magis falsum? 2° Impudentissime depravat locum Cypriani De simplicitate praelatorum [¶ 6]. 3° Sibi ipsi contradicens ¶ 12 ait se non negare quoniam sub Romano Pontifice sint Ecclesiae christianae, quamvis deformatae.
112° Tempore veteris Testamenti non erat Ecclesia apud Pontifices et sacerdotes, quia Esaias et Hieremias et alii prophetae contra eos concionanantur, sicut nec tempore Christi sub Anna et Caipha, aliorum sacerdotum principibus: lib. 4 cap. 2 ¶ 3, 7, 8, 9,10.
113° Antichristum, de quo Daniel et Paulus locuti sunt, Romanum Pontificem esse, lib. 4 cap. 2 ¶ 12 et cap. 7 ¶ 25. At Antichristus exaltabit seipsum super omne quod dicitur Deus: Thessal. cap. 2, Romanus vero Pontifex quando hoc fecit, quando non coluit et adoravit Deum et Christum?
114° Episcoporum, presbyterorum, pastorum et ministrorum [-antium] eadem functio est: lib. 4 cap. 3 ¶ 8. Cur igitur D. Augustinus in epistola dicit episcopatum presbyteratu esse maiorem, cum presbytero numquam liceat ordines conferre, quod semper episcopis licuit?
115° Ius eligendi episcopum non in solis senioribus, sed in toto populo est, praesidere tamen debent seniores electioni: lib. 4 cap. 3 ¶ 15.
116° Non divino more, sed humano factum est, ut presbyteri episcopis minores essent: lib. 4 cap. 4 ¶ 2.
117° Munus diaconi proprium erat olim oblationes fidelium recipere et pauperibus ministrare, legere autem evangelium et calicem in coena porrigere solum ornandi gratia eorum officio adiunctum esse: lib. 4 cap. 4 ¶ 5.
118° Nomen hierarchiae improprium est, nomen autem clerici ex errore aut prava affectione natum est, cum tota Ecclesia cleros, id est haereditas Domini sit: lib. 4 cap. 4 ¶ 4 et 9. Quae haec temeritas est huius impudentis vermiculi, qui tam facile totam Ecclesiam condemnat. Quis enim veterum nomine clerici non est usus?
119° Peccavit antiquitas immodica severitate, quae plus requireret in episcopo quam Paulus, ac praesertim successu temporis coelibatum: lib. 4 cap. 4 ¶ 10.
120° Quod unus sit summus Pontifex, totius