Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/76

From GATE
Revision as of 15:41, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: page created)
This page has been proofread


Errores Hussitarum in concilio Constantiensi sessione 15 damnati:
1° Unica est universalis ecclesia, que est praedestinatorum universitas.
2° Paulus numquam fuit membrum diaboli, licet fecerit actus quosdam Ecclesiae malignantium consimiles.
3° Praesciti non sunt partes Ecclesiae.
4° Duae naturae, divinitas et humanitas et humanitas, sunt unus Christus.
5° Praescitus, etiamsi aliquando est in gratia secundum praesentem iustitiam, tamen numquam est pars sanctae ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia.
6° Sumendo ecclesiam pro communicatione praedestinatorum, isto modo ecclesia est articulus fidei.
7° Petrus non fuit neque est caput ecclesia.
8° Sacerdotes quomodolibet criminose viventes, sacerdotii polluunt potestatem, et hinc filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis Ecclesiae, de clavibus, de censuris.
9° Papalis dignitas a Caesare inolevit et papae praefectio et institutio a Caesaris potentia emanavit.
10° Nullus sine revelatione asserat de se vel alio rationabiliter, quod esset caput particularis ecclesiae, nec [quod] esset caput ecclesiae Romanae.
11° Non oportet credere, quod ipse pontifex sit caput cuiusque ecclesiae, nisi Deus illum praedestinaverit.

12° Nemo gerit vices Christi vel Petri, nisi sequatur eum in moribus. |

338v


13° Papa non est successor Petri, nisi vivat moribus non contrariis Petro, et cardinales non sunt successores collegii apostolorum, nisi vixerunt more apostolorum, servantes consilia et mandata Domini nostri Iesu Christi.
14° Doctores docentes quod aliquis per censuram ecclesiasticam emendatus, si corrigi noluerit iudicio saeculari est tradendus, pro certo sequuntur in hoc pontifices, scribas et pharisaeos, qui Christum nolentem in omnibus oboedire tradiderunt eum Pontio Pilato.
15° Oboedientia ecclesiastica est oboedientia secundum adinventionem sacerdotum praeter expressam auctoritatem Scripturae.
16° Nulla sunt opera indifferentia, sed qui vitiosus est omnia vitiose agit, et qui virtuosus, omnia virtuose.
17° Sacerdos Christi vivens secundum legem eius et habens notitiam Scripturae et affectum ad aedificandum populum debet praedicare non obstante praevia excommunicatione.
18° Quilibet praedicationis officium de mandato accepit qui ad sacerdotium accedit, et illud exsequi debet non obstante excommunicatione.
19° Per censuras ecclesiasticas clerus sibi populum laicalem suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, viam praeparat Antichristo.