Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/75

From GATE
This page has been proofread


f. 350r



peccatorum remissionem Conatur quidem se postea extricare, sed magis se semper intricat. Si enim poenitentia necessaria est, certe ab ea dependet peccatorum remissio, non autem a sola fide.
69° Confessio non est iuris divini, cum praeceptum confessionis ab Innocentio III Pontifice primum prodierit: lib. 3 cap. 4 ¶ 7.
70° mentiuntur sophistae cum dicunt Christum apostolos iussisse, ut Lazarum resuscitatum solverent: non enim apostolis, sed Iudaeis ceteris hoc dictum fuit: lib. 3 cap. 4 ¶ 5. At D. Augustinus tract. 49 in Ioannem docet 5 hoc cum catholicis, quem tamen Calvinus solum sequendum dicit.
71° Confessio peccatorum quae hominibus fit, in usu olim fuit ut politica disciplina ab episcopis instituta: lib. 3 cap. 4 ¶ 7.
72° In confessione privata libertas est, ut is solum confiteatur, qui cupit, et tot peccata detegat quot vult, et ei confiteatur qui vult: lib. 3 cap. 4 ¶ 12.
73° Nemini competit clavium potestas, nisi Spiritum sanctum prius acceperit, nemo clavius uti potest nisi Spiritum sanctum habeat: lib. 3 cap. 4 ¶ 20.
74° Oblique insinuant papistae Spiritum sanctumq ui est author et moderator clavium, errare posse: lib. 3 cap. 4 ¶ 20. Dicito nobis, nasute, ubi hanc impietatem in sanctis catholicis olfecisti. Cur nihil profers, ut videamus an veritatem dicas?
75° Perniciosa est doctrina de satisfactione per opera poenitentiae: lib. 3 cap. 4 ¶ 25 et deinceps. Longe aliter docet D. Cyprianus in sermone de lapsis.
76° Omnia peccata sunt mortalia in infidelibus, fidelibus autem omnia venialia: lib. 2 cap. 3 ¶ 13 et lib. 3 cap. 4 ¶ 28. Cur ergo Matth. 7 quaedam peccata festucis, quaedam trabibus comparantur?
77° Semper cum remissione culpae coniuncta est totius poenae relaxatio: lib. 3 cap. 4 ¶ 30. Cur ergo 2Reg. 12 Davidi dicitur: »Transtulit Dominus peccatum tuum, verumtamen filius qui natus est tibi, morietur«?
78° Omnes fere veteres quorum libri extant, aut in hac parte lapsi sunt ubi de satisfactione agunt, aut nimis aspere et dure locuti sunt: lib. 3 cap. 4 ¶ 38. O alterum Sirach, qui renovavit sapientiam de corde suo [Eccli. 50,29].
79° Indulgentiae quibus merita sanctorum fidelibus applicari dicuntur loco propriae satisfactionis, impia figmenta sunt: lib. 3 cap. 5 ¶ 1, 2, 3 et 4 et 5.
80° Purgatorium exitiale sathanae commentum est, quod Christi crucem evacuat, quod contumeliam Dei misericordiae non ferendam irrogat, quod fidem nostram tabefacit et evertit: lib. 3 cap. 5 ¶ 6. Non igitur purgatorium te, sed profundissima gehenna suscepit. Miro sane apparet ignorantia vel malitia in Calvino, qui lib. 3 cap. 5 ¶ 10 dicit veteres de purgatorio nihil esse locutos, cum tamen apertissime purgatorium fateatur D. Gregorius Nyssenus in oratione de mortuis, Ambrosius Psalm. 36 et serm. 2 in psalm. 118, Hieronymus in fine Comment. in Isaiam, Augustinus 21 Civit. cap. 13 et 14 et lib. 2 de Genesi contra Manichaeos cap. 20 et in psalm. 37 et lib. 50 homiliarum 16, Gregorius pontifex lib. 4 Dialog. cap. 39 et in psalm 3. poenitentialem.
Ibidem Calvinus arguit Augustinum et S. Monicam matrem, quod illa anile votum habuerit, ut pro se oraret[ur?] ad al-