Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/75

From GATE
This page has not been proofread


peccatorum remissionem Conatur quidem se postea extri- care, sed magis se semper intricat. Si enim poenitentia necessaria est, certe 40 ab ea dependet peccatorum remissio, non autem a sola fide. 69o Confessio non est iuris divini, cum praeceptum confessionis ab Inno- centio III Pontifice primum prodierit: lib. 3 cap. 4 <par> 7. 70o mentiuntur sophistae cum dicunt Christum apostolos iussisse, ut Lazarum resuscitatum solverent: non enim apostolis, sed Iudaeis ceteris hoc dictum fuit: lib. 3 cap. 4 <par> 5. At D. Augustinus tract. 49 in Ioannem docet 5 hoc cum catholicis, quem tamen Calvinus solum sequendum dicit. 71o Confessio peccatorum quae hominibus fit, in usu olim fuit ut politica disciplina ab episcopis instituta: lib. 3 cap. 4 <par> 7. 72o In confessione privata libertas est, ut is solum confiteatur, qui cupit, et tot peccata detegat quot vult, et ei confiteatur qui vult: lib. 3 cap. 4 <par> 12. 10 73o Nemini competit clavium potestas, nisi Spiritum sanctum prius accepe- rit, nemo clavius uti potest nisi Spiritum sanctum habeat: lib. 3 cap. 4 <par> 20. 74o Oblique insinuant papistae Spiritum sanctumq ui est author et modera- tor clavium, errare posse: lib. 3 cap. 4 <par> 20. Dicito nobis, nasute, ubi hanc 15 impietatem in sanctis catholicis olfecisti. Cur nihil profers, ut videamus an veritatem dicas? 75o Perniciosa est doctrina de satisfactione per opera poenitentiae: lib. 3 cap. 4 <par> 25 et deinceps. Longe aliter docet D. Cyprianus in sermone de lapsis. 76o Omnia peccata sunt mortalia in infidelibus, fidelibus autem omnia ve- 20 nialia: lib. 2 cap. 3 <par> 13 et lib. 3 cap. 4 <par> 28. Cur ergo Ma􏰇h. 7 quae- dam peccata festucis, quaedam trabibus comparantur? 77o Semper cum remissione culpae coniuncta est totius poenae relaxatio: lib. 3 cap. 4 <par> 30. Cur ergo 2Reg. 12 Davidi dicitur: ”Transtulit Dominus peccatum tuum, verumtamen filius qui natus est tibi, morietur”? 25 78o Omnes fere veteres quorum libri extant, aut in hac parte lapsi sunt ubi de satisfactione agunt, aut nimis aspere et dure locuti sunt: lib. 3 cap. 4 <par> 38. O alterum Sirach, qui renovavit sapientiam de corde suo [Eccli. 50,29]. 79o Indulgentiae quibus merita sanctorum fidelibus applicari dicuntur loco propriae satisfactionis, impia figmenta sunt: lib. 3 cap. 5 <par> 1, 2, 3 et 4 et 30 5. 80o Purgatorium exitiale sathanae commentum est, quod Christi crucem evacuat, quod contumeliam Dei misericordiae non ferendam irrogat, quod fidem nostram tabefacit et evertit: lib. 3 cap. 5 <par> 6. Non igitur purgato- rium te, sed profundissima gehenna suscepit. Miro sane apparet ignorantia 35 vel malitia in Calvino, qui lib. 3 cap. 5 <par> 10 dicit veteres de purgatorio nihil esse locutos, cum tamen apertissime purgatorium fateatur D. Grego- rius Nyssenus in oratione de mortuis, Ambrosius Psalm. 36 et serm. 2 in psalm. 118, Hieronymus in fine Comment. in Isaiam, Augustinus 21 Civit. cap. 13 et 14 et lib. 2 de Genesi contra Manichaeos cap. 20 et in psalm. 37 et 40 lib. 50 homiliarum 16, Gregorius pontifex lib. 4 Dialog. cap. 39 et in psalm 3. poenitentialem. Ibidem Calvinus arguit Augustinum et S. Monicam ma- trem, quod illa anile votum habuerit, ut pro se oraret[ur?] ad al-