Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/74

From GATE
Revision as of 15:24, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


195 Richardus Armachanus
circa eadem tempora floruit et quamquam haereticus non fuit, tamen errores aliquot docuit:
1° Posse presbyteros confirmare et absolvere ab omni peccato: in libro 11 cap. 4 QQ. [contra Armenos.]
2° Nullus in peccato mortali exsistens habet verum dominium rerum temporalium: idem lib. 10 cap. 4 QQ.
3° Qui mediante peccato mortali beneficium acquisierit, tenetur illud dimi ere, et qui ordines sacros similiter acceperit, est ipso facto suspensus ab exercitatione illorum ordinum: idem lib. 10 cap. 23 et 24 qq. Armenor.
4° Christus erat pauper non quia voluit aut dilexit paupertatem, sed quia restrictio sui dominii naturalis cogit: idem ibidem.
5° Christus statum suum quem tenuit impugnasset spontanea mendicitate [paupertate?].
6° Christus docuit spontanee non mendicare, quod idem naturae, ecclesiasticae et civiles leges docent, ibidem et serm. 4, ubi etiam sequentes [errores] invenies.
7° Non esse dandam eleemosynam indistincte pauperibus, dandam, sed caecis, claudis etc., qui laborare non possunt, cum Dominus dicat Luc. 14: "Cum facis convivium, voca pauperes."
8° Mendicitas spontanea non potest a quoquam prudenter et sancte perpetuo observanda assumi.
9° Tenentur fratres vivere ex suo iusto labore.
10° Graviter delinquunt qui fratres mendicantes ad sacros ordines admittunt.
11° Qui spontaneam mendicitatem assumunt [-it?], seipsum in tentationem inducunt [-it?] et proinde non possunt prudenter in oratione dominica dicere: "et ne nos inducas in tentationem."
12° Statui religioso maior est occasio peccandi annexa quam divitiarum superfluitati.
13° Fratres mendicantes petendo privilegium a papa confessionum audiendarum, mortaliter peccaverunt et peccatum continuant ea privilegia retinendo et exercendo.
14° Huiusmodi privilegia a fratribus praecipue typo cupiditatis procurata fuerunt.
15° Magis securum est confiteri suo parocho quam fratribus mendicantibus.
16° Tenetur quilibet confiteri suo parocho semel in anno, et si iam ab aliquo fratre mendicante absolutus esset, non debet iterum absolvi, debet tamen confiteri.
17° Quilibet confessus fratribus mendicantibus et omi ens confiteri proprio