Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/73

From GATE
This page has not been proofread


est est quod legimus in symbolo: ”Descendit ad inferos”: 349r lib. 2 cap. 16 <par> 10. Doctrina [At?] haec non est fabula, sed verissima horribilissimaque blasphemia. Et quae veritas est, si haec non est? / Vide Richardum Smitheum contra hunc errorem et Claudium Sanctium, lib. de 25 Eucharistia. / 53o Cum Dominus ait: ”Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me”, tunc coepit ad inferos descendere. Unde colligi potest quam diros et hor- ribiles cruciatus perpessus fuit, cum se ad tribunal Dei stare cognosceret nostra causa: lib. 2 cap. 16 <par> 12. 30 54o Quaerere an sibi Christus meruerit, quod faciunt Lombardus et Schola- stici, non minus stulta est curiositas quam temeraria definitio: lib. 2 cap. 17 <par> 6. 55o Commentum implicitae fidei, secundum quam rudiores sensum suum Ecclesiae sensui submi􏰇unt, non mere veram fidem sepelit, sed penitus de- 35 struit. Non enim in ignoratione, sed in cognitione sita est fides: lib. 3 cap. 2 <par> 3. At longe aliter Hilarius docet lib. 8 de Trinit. Habet, inquit, non tam veniam quam praemium ignorare, quid credas. Et Augustinus lib. contra epistolam fundamenti cap. 4: Turbam, ait, non legendi, sed credendi simpli- citas tutissimam facit. Et serm. 1 de festo Trinitatis: Fidelis, inquit, vocaris, 40 non rationalis, quia credis quod nescis. 56o Fides est divinae erga nos voluntatis notitia ex eius verbo percepta: vel plenius: fides est divina divinae gratiae et benevolentiae firma certaque co- gnitio, quae gratuitae in Christi promissionis veritate fundata per Spiritum et revelatur mentibus universis et cordibus obsignatur: lib. 3 cap. 2 <par> 6 et 7. At nobis magis placet Apostoli definitio Hebr. 11, quae totam senten- 5 tiam Calvinisticam evertit. 57o Nugatoria est fidei formatae et informis distinctio, cum vera fides a cha- ritate et sanctificatione separari non possit: lib. 3 cap. 2 <par> 8. At Iacobus fidem sine charitate mortuam vocat nec aliud nos per fidem informem et formatam quam mortuam et vivam intelligimus. 10 58o Etsi tribus modis accipitur fides: uno modo pro virtute edendorum mi- raculorum, ut I Corinth. 13, altero modo pro notitia historica et assensum quam divinis libris adhibemus, tertio peo notitia divinae erga nos volunta- tis, tamen sola fides tertio modo accepta est vera piorum fides: lib. 3 cap. 2 <par> 9. Cur ergo Apostolus I Corinth. cap. 13 postquam de miraculorum 15 fide locutus erat, subiungit: Nunc manet fides spes charitas, tria haec, si non est eadem fides miraculorum et iustificans. 59o Vera fides semel habita ami􏰇i non potest, et ideo soli electi fide vera donantur: lib. 3 cap. 2 <par> 11 et 12. Idem Iovinianus. Nota mysterium plusquam haereticum. 20 60o Vere fidelis non est qui non certo statuit sibi Deum esse propitius, nec recta fides est, nisi cum omnibus dubiis depositis, tranquillis animis audea- mus nos in cospectu Dei sistere: lib. 3 cap. 2 <par> 15 et 18 et 38. Ergo sanctus Iob, qui verebatur omnia opera sua, et S. Paulus qui non audebat seipsum iustificare, etiamsi nihil sibi conscius esset, et omnes sancti Patres, qui inter 25 spem et metum ambularunt et nos ambulare docuerunt, misere damnati sunt? 61o Promissiones divinae conditionales non sunt, nec nos ad opera remit- tunt mandatorum, sed absolute vitam per Christum pollicentur: lib. 3 cap. 2 <par> 29. At contrarium in cap. 19 Ma􏰇haei habetur: ”Si vis ad vitam in- 30 349v gredi, serva mandata.”