2° Unum esse deum bonum, alium malum,
Augustinus
ibidem.[1]
Idem Manichaei.
3° Omnia bruta esse rationis capacia: Philaster et
Epiphanius,
idem Manichaeis.
4° Creaturas esse a malo Deo, Deum bonum nihil fecisse: Philaster.
Epiphanius:
Idem Manichaei.
5° Communes uxores habent.
6° Semen humanum esse Christi corpus et menstruam mulierum esse Christi sanguinem et offerenda Deo et comedenda:
Epiphanius
Haeres. 26.
7° Venerem esse frequentandam, sed conceptum cavendum: quodsi mulier fiat gravida, extrahendum foetum et comedendum.
8° Non esse ieiunandum, sed bene curanda corpora. Vide
Tertullianum
in Scorpiaco,
Idem Lutherus.
18 Carpocrates
140
vixit tempore Aniceti Papae. Nam
Irenaeus
lib. 1 cap. 24 testatur Marcellinam eiusdem haeresis feminam venisse Romam sub Aniceto et D.
Augustinus
Haeres. 7[2]
eam Marcellinam docet sociam et adiutricem ipsius Carpocratis fuisse.
Hos habuit errores:
1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes.
5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri. 1, 2, 3, 4, 5, et 6 ponit
Irenaeus
lib. 1 cap. 24 et
Augustinus
Haeres. 7[3]
et
Epiphanius
Haeres. 27,
Theodoretus
lib. 1 Haeret. 6. 1,2 et 8
Tertullianus
De Praescript.
7° Suos discipulos signari in dextra aure auterio, vel subula, vel novacula,
Irenaeus
lib. 1 cap. 24,
Epiphanius
Haeres. 27.
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora:
Epiphanius
ibidem, Philastrius.
9° Legem et resurrectionem negant:
Augustinus
Haeres. 7[4]
et
Damascenus lib. de Haeresibus.
19 Caiani
140