Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/7

From GATE
Revision as of 16:09, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


2° Unum esse deum bonum, alium malum, Augustinus ibidem, idem Manichaei.
3° Omnia bruta esse rationis capacia: Philaster et Epiphanius, idem Manichaeis.
4° Creaturas esse a malo Deo, Deum bonum nihil fecisse: Philaster, Epiphanius: idem Manichaei.
5° Communes uxores habent.
6° Semen humanum esse Christi corpus et menstruam mulierum esse Christi sanguinem et offerenda Deo et comedenda: Epiphanius Haeres. 26.
7° Venerem esse frequentandam, sed conceptum cavendum: quodsi mulier fiat gravida, extrahendum foetum et comedendum.
8° Non esse ieiunandum, sed bene curanda corpora. Vide Tertullianum in Scorpiaco, Idem Lutherus.


18 Carpocrates

140


vixit tempore Aniceti Papae. Nam Irenaeus lib. 1 cap. 24 testatur Marcellinam eiusdem haeresis feminam venisse Romam sub Aniceto et D. Augustinus Haeres. 7 eam Marcellinam docet sociam et adiutricem ipsius Carpocratis fuisse.
Hos habuit errores:
1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes. 5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri. 1, 2, 3, 4, 5, et 6 ponit Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Augustinus Haeres. 7 et Epiphanius Haeres. 27, Theodoretus lib. 1 Haeret. 6. 1,2 et 8 Tertullianus De Praescript.
7° Suos discipulos signari in dextra aure auterio, vel subula, vel novacula, Irenaeus lib. 1 cap. 24, Epiphanius Haeres. 27.
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora: Epiphanius ibidem, Philastrius.
9° Legem et resurrectionem negant: Augustinus Haeres. 7 et Damascenus lib. de Haeresibus.


19 Caiani

140