Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/63

From GATE
Revision as of 12:28, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


suo loco narrasse, se perturbasse: ibidem.
4° Per Babylonem meretricem magnam in Apocalypsi Romanam Ecclesiam universalem intellegi. Idem Lutherus art. 5.
5° Per mysticum Antichristum papam intellegi. Bernardus Luxemburgensis.
6° Omnes abbates q[uinti temporis conveniunt in quintum caput bestiae, quae est diabolus ac Antichristus et congregatio malorum.] Bernardus Luxemburg.


decima tertia centuria

Anno Domini


174 Almaricus,

a.D. 1204


doctor Parisiensis, tempore Innocentii III papae multa perversa docuit, teste Caesario in lib. dialog. d. 5:
1° Ideas, quae sunt in mente Dei creari et creare. Ioannes Turrecremata in Summa lib. 4 part. 2 cap. 35, Antoninus in Summa theolog. part. 2 tit. 11 cap. 7.
2° Deum esse finem omnium, quia omnia revertuntur ad Deum et unum individuum cum ipso erunt. Turrecremata ibidem, Gerson tract. 3 super Magnificat.
3° Deum esse essentiam creaturarum atque adeo omnia esse Deum, idem ibidem, D. Thomas I part. q. 3 art. 8.
4° Deum non posse videri nisi in creaturis, sicut lux non videtur nisi in aere.
5° Si Adam non peccasset, non fuisset in hominibus distinctio sexuum.
6° Potest quis in caritate exsistens quodlibet flagitum perpetrare et nihil ei a Deo imputabitur.
7° Deum esse bonum, sed non iustum, id est praemiare et non punire. Vincentius in Speculo historiali lib. 29 cap. 101.
8° Legem Dei Patris durasse suque ad Christum, legem Dei Christi usque ad Almaricum, legem Spiritus Sancti, qui est amor ab Almarico et deincepe. Hinc oriuntur duo praecedentes errores.
9° Quemlibet fidelem teneri ad credendum se esse membrum Christi et hunc esse articulum fidei: Vincentius. Idem Lutherani docent de fide speciali.
10° Non aliter esse corpus Christi in pane altaris, quam in qualibet alia re. Bernardus Luxemburgensis. Idem Brentius.
11° Ita Deum locutum esse in Ovidio, sicut in Augustino. 11, 12 et 13 ibidem.
12° Non futuram corporis resurrectionem.
13° Paradisum et infernum non esse.
14° Altaria, thurificationem et sanctas imagines idololatriam esse. Totam

hanc haeresin damnat Innocentius III in Concilio Lateranensi cap. 2. |

334v