Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/64

From GATE
This page has been proofread


f. 344v



[blanco]: Apologia ibidem. Hic exorditur Philippus ab illo mendacio dicens in ecclesia Lutherana missas summa reverentia celebrari etc., retineri fere omnes antiquas ceremonias praeterquam quod aliqua lingua communi admisceantur, 2° mentitur cum dicit ante tempora Gregorii nullam fieri mentionem privatarum missarum, 3° mentitur cum dicit nullum catholicorum, qui toto decennio fuerunt occupati in scribendis libris de sacrificio missae umquam [sacrificium] definiisse, 4° mentitur cum dicit catholicos vendere missas venatoribus, ut felix sit venatio, 5° mentitur cum dicit se Aerii sententiam non tueri, cum contrarium sit luce clarius, 6° mirifice secum pugnat cum in Apologia art. 23 dixit se agnoscere esse nonnihil offensionis in eo quod schisma fecerit ab ordinariis episcopis, et superesse concordiam, in apologia autem huius articuli 24 vocat regnum Antichristi Ecclesiam catholicam. At certe nullum est crimen in regno Antichristi schisma facere, imo crimen est cum eo velle concordare.
42° Ieiunia et ciborum delectus ab Ecclesia praescripta nec valent ad satisfaciendum pro preccatis nec ad gratiam Dei promerendam: Confessio art. 26.
43° Ieiunia, ciborum delectus et similes observationes nec obligant sub poena peccati nisi forte ratione scandali, sed ex se adiaphora sunt: Confessio ibidem.
44° Non est melior nec Deo gratior status monachorum quam patrumfamilias et magistratuum: Confessio art. 26 et 27. Mendax Philippus non veretur dicere tempore D. Augustini monachos nullis votis obstrictos fuisse. At forte non viderat sermonem eius de communi vita clericorum. 2° Dicit secundum catholicorum sententiam vota monastica mereri remissionem peccatorum, esse aequalia baptismo, applicata aliis eos salvare, quae numquam ullus catholicus vel somniando dixit. 3°: tam belle Apologia secum cohaeret, ut nunc dicat vitam monasticam esse nimis arduam, nunc vero nullum genus hominum libertatem habere maiorem quam monachos. 4° vocat Bernardum et Franciscum sanctos viros. At quis fuit magis Papista quam illi? Sed addit sapiens Philippus elegisse Bernardum et Franciscum monasticam vitam solum ob utilitatem corporalem. O ridiculum caput! 5° dicit vitam monasticam nuper excogitatam, at ad monachum scribit Dionysius Areopagita, et Chrysostomus contra impugnatores vitae monasticae librum edidit.
45° Votum ipsum perpetui celibatus est contra mandatum Dei, ac proinde illicitum: Confessio art. 27.
46° Qui servant votum perpetui celibatus non faciunt amplius quam eis praeceptum sit, nec ulla sunt opera spererogationis: ibidem.
47° Olim monasteria nihil erant aliud quam scholae li erarum et aliarum disciplinarum: Confessio ibidem et Apologia. Longe aliud docet Cassianus libro 4 de Institut. monachorum.
48° Vita monastica non est evangelica perfectio, sed humana constitutio et traditio, nec praeceptum nec consilium nec promissionem Dei habens: Apologia ibidem. »Si vis perfectum esse, vade et vende omnia quae habes«, Matth. 19, item: »Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit«.
49° Tuto deseri potest vita monastica, etiamsi voto quis se astrinxerit: Apologia ibidem.
Sed David ait: »Vovete et reddite Domino Deo vestro«.
50° Non possunt episcopi leges