f. 343v
13° Paulus praedicit futurum, ut Antichristus sedeat in templo, i. e. ut ecclesiam dominetur et gerat officium, Apologia ibidem.
14° Ad unitatem ecclesiae sufficit consentire in doctrina Evangelii et administratione sacramentorum: Confessio art. 7, Apologia ibidem. Nulli igitur erunt schismatici, nam in his duobus etiam ipsi cum catholicis conveniunt.
15° Cum pane et vino vere exhibetur corpus et sanguis Christi: Confessio art. 10, Apologia ibidem. mire Apologia hic secum pugnat, nam asserit non fieri transsubstantiationem, et simul allegat pro se canonem missae Graecorum, ubi clare fit mentio mutationis panis in corpus Christi.
16° Non est necessaria in confessione omnium delictorum enumeratio: Confessio art. 11. Non esset hic articulus reiciendus, nisi iuxta mentem Lutheranorum intelligeretur, qui putant non esse necessariam peccatorum enumerationem, etiamsi quis eorum recordetur.
17° Perniciosa est illa constitutio: »omnis utriusque sexus etc.«, quae tempus certum confessioni et communioni praefixit:
Apologia art. 11.
18° Pessime fecerutn summistae, qui peccatorum circumstantias collegerunt:
Apologia ibidem.
19° Poenitentia duabus partibus constat: contritione et fide, id est terroribus conscientiae incussis et fide qua credimus per Christum nobis remitti peccata. Mirum est quantum sibi placeat Philippus in hac nova doctrina, quam ex proprio cerebro contra omnium veterum sententiam excogitavit. nec minus mirum, quod multis et crassis mendaciis huius articuli apologiam ornaverit. Recitat enim multos articulos canonum, quos numquam legit, se dipse impudentissime confinxit, ut quod per bona opera extra gratiam facta mereamur remissionem peccatorum, quod potestas clavium valeat ad remissionem peccatorum coram ecclesia, non coram Deo, etc.
20° Reiciendae sunt canonicae satisfactiones quae necessariae esse dicuntur ad redimendas poenas purgatorii: Confessio art. 11.
21° Reiciendae etiam sunt indulgentiae quae sunt condonationes commentitiarum satisfactionum: ibidem.
22° Sacramenta non conferunt gratiam ex opere operato, sed ex fide speciali accipientium: Confessio art. 13, Apologia ibidem. Hic Philippus damnare se dicit totum populum scholasticorum tamquam Iudaizantes propterea quod doceant sacramenta iustificare sine fide et sine ullo motu cordis modo non ponatur obex. At quid mirum si Philippus caecutiat in mysteriis Dei, qui nec scholasticorum quidem sententiam intelligere potuit?
23° Confirmatio et extrema unctio sunt ritus a patribus accepti, nec habent mandatum Dei et claram promissionem gratiae: Apologia ibidem.
24° Sacerdotium ad sacrificandas hostias Deo nullum est in ecclesia: Apologia ibidem.
25° Sacerdotium ad praedicandum et sacramenta populo administranda est in ecclesia, et verum est sacrametnum: Apologia ibidem.
26° Matrimonium non est sacramentum novae Legis, non enim habet promissiones nisi pertinentes ad vitam corporalem: Apologia ibidem.
27° Ritus Ecclesiae et certe ieiunia, vota etc. sunt ex se adiaphora, sed si fiunt ad colendum Deum et promerendam gratiam vel satisfactionem pro peccatis, cum evangelio pugnant: Confessio art. 15, Apologia ibidem. Mendax Philippus hic non veretur dicere: 1°, quod nunc monachi abstineant a carnibus vino et uxoribus sicut haeretici Encratitae, 2°, quod nulla sit prorsus puerorum apud catholicos, 3°, quod relicto Christo ex caerimoniis quae ramus remissionem peccatorum.
28° Vivere in communi et proprium non possidere neque consilia evangelii sunt, neque ad perfectionem pertinent, sed ad pernitiosam hypocrisin fa-