hanc de verbo, verbum de cogitatione, cogitationes de hyacintho, hyacinthum de praecepto: Esto, et fuit.
139 Chazinzarii
a.D. 629
secta quaedam ex Armenis est, qui id proprium habent, ut crucem adorent. Inde enim Chazinzarii armenice (aut?) graece dicuntur. Chazus enim Armenis crux est, sicut graecis. Iidem ieiunium observabant quod Arziburum dicebant in memoriam obitus canis cuiusdam, quo Iacobus quidam doctor ipsorum, tamquam praenuntio utebatur et quem Arziburum vocabant. Nicephorus lib. 18 cap. 54.
140
Nicetae
circa eadem tempora dicebant Deum esse laudandum in tripudiis foeminarum virorumque.
Damascenus
haer. 87,[1]
Isidorus lib. 3 de summo bono, cap. 20.
141
Gnosimachi
eisdem temporibus asserebant, non esse laborandum in scientia ex divinis li eris exquirenda.
Damascenus
haer. 88,[2]
Concilium Tolet. 4 cap. 24.
142
Barsaniani
qui et
Semidalitae
similam summo digito gustabant, atque ea est eorum Eucharistia.
Damascenus
haereses. 86.[3]
143
Heliotropitae,
qui eas herbas colunt tamquam divinam virtutem habentes, quae solem eiusque radios sequuntur.
Damascenus
haer. 89.[4]
144
Thneotopsychitae
qui animas hominum more pecudum mori asserebant:
Damascenus
haer. 90,[5]
Claudianus Numericus [Mamertus] lib. 2 cap. 13 de animae statu, Isidoruss lib. 1 de Summo bono cap. 14.
145
Agonyclitae
dicuntur, qui numquam flexis genibus, sed semper stantes orare volebant.
Damascenus
haeres. 91.[6]
146
Theocatagnostae
dicuntur quidam, qui nonnulla in Deo et sanctis [audent accusare crimina:
Damascenus
haer. 92].[7]
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 87, p. 56-57.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 84, p. 57.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 86, p. 56.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 89, p. 57.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 90, p. 57.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 91, p. 57.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 92, p. 57.