Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/50

From GATE
This page has been proofread


f. 337v

Anno Domini



III temere docuit:
1° Antichristum venturum et per totum mundum eius discipulos apparituros in die Pentecostes anno < 1360 >: Bernardus Luxemburgensis.[1]
2° Quod Christiani habentes usum liberi arbitrii qui pervertuntur ab Antichristo, numquam deinceps ad veram fidem reverti possunt.
3° Quod istam obstinationem certam in iis effecturus esset character quem Antichristus in frontibus vel in manibus eorum imprimeret.
4° Quod pueri parvuli Christiani et Iudaei, Saraceni tam pueri quam adulti, ab Antichristo decepti, post eius mortem omnes convertentur, atque ita post Antichristi mortem Ecclesia tota ex infidelibus conversis et pueris Christianis constabit.


195 Richardus Armachanus

circa eadem tempora floruit et quamquam haereticus non fuit, tamen errores aliquot docuit:
1° Posse presbyteros confirmare et absolvere ab omni peccato: in libro 11 cap. 4 QQ. < contra Armenos. >
2° Nullus in peccato mortali exsistens habet verum dominium rerum temporalium: idem lib. 10 cap. 4 QQ.
3° Qui mediante peccato mortali beneficium acquisierit, tenetur illud dimi ere, et qui ordines sacros similiter acceperit, est ipso facto suspensus ab exercitatione illorum ordinum: idem lib. 10 cap. 23 et 24 qq. Armenor.
4° Christus erat pauper non quia voluit aut dilexit paupertatem, sed quia restrictio sui dominii naturalis cogit: idem ibidem.
5° Christus statum suum quem tenuit impugnasset spontanea mendicitate [paupertate?].
6° Christus docuit spontanee non mendicare, quod idem naturae, ecclesiasticae et civiles leges docent, ibidem et serm. 4, ubi etiam sequentes < errores > invenies.
7° Non esse dandam eleemosynam indistincte pauperibus, dandam, sed caecis, claudis etc., qui laborare non possunt, cum Dominus dicat Luc. 14: »Cum facis convivium, voca pauperes.« 
8° Mendicitas spontanea non potest a quoquam prudenter et sancte perpetuo observanda assumi.
9° Tenentur fratres vivere ex suo iusto labore.
10° Graviter delinquunt qui fratres mendicantes ad sacros ordines admittunt.
11° Qui spontaneam mendicitatem assumunt [-it?], seipsum in tentationem inducunt [-it?] et proinde non possunt prudenter in oratione dominica dicere: »et ne nos inducas in tentationem«.
12° Statui religioso maior est occasio peccandi annexa quam divitiarum superfluitati.
13° Fratres mendicantes petendo privilegium a papa confessionum audiendarum, mortaliter peccaverunt et peccatum continuant ea privilegia retinendo et exercendo.
14° Huiusmodi privilegia a fratribus praecipue typo cupiditatis procurata fuerunt.
15° Magis securum est confiteri suo parocho quam fratribus mendicantibus.
16° Tenetur quilibet confiteri suo parocho semel in anno, et si iam ab aliquo fratre mendicante absolutus esset, non debet iterum absolvi, debet tamen confiteri.
17° Quilibet confessus fratribus mendicantibus et omi ens confiteri proprio parocho, dubitari debet an per hoc peccet mortaliter.
18° Confitens parocho suo duplex habet meritum: unum annexum confessioni, alterum annexum oboedientiae, quorum altero caret, qui confitetur mendicantibus.


centuria decima quinta



196 Ioannes Huss,

1408


unde haeresis Hussitarum nomen habet, ex libris Wicleffi accepta occasione, novam haeresin fabricavit. Coepit
_______________

  1. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera B, s/n.