Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/51

From GATE
This page has been proofread


f. 338r



Bohemia anno 1408 venena spargere, et cum iam multos pervertisset, tandem anno domini 1415 in urbe Constantia damnatus et exustus fuit. Habuerat quidem Ioannes Huss a rege Sigismundo salvum conductum, verum ius illius salviconductus amissum est propter fugam quam inivit, postquam aliquos dies Constantia in concilio manserat. Ioannes Cochlaeus lib. 2 Historiae Hussitarum, Aeneas Silvius lib. de origine Boehmorum cap. 35.[1]
Ioannes Huss publica concione dixit: »O utinam anima mea esset, ubi est anima Wicleffi«, et tamen in praecipuo articulo qui est de transsubstantiatione, semper fuit Wicleffo contrarius: Cochlaeus in lib. 2 et Sylvius locis citatis.[2]
Hieronymus Pragensis, homo laicus sed eloquens, unus fuit ex praecipuis doctoribus Hussitarum, qui cum in Concilio Constantiensi sess. 19 haeresin suam abiurasset, postea in sessiones 20 iterum publice abiurationem retractavit et ideo ipse quoque damnatus et exustus fuit anno Domini 1416: Aeneas Silvius De origine Bohemica cap. 36.[3]
Hieronymus Pragensis in cubiculo adorabat imaginem Ioannis Wicleffi diademate coronatam, et tamen imaginem crucifixi publice deiecit et stercore humano defoedavit: Ioannes Cochlaeus lib. 3 Historiae Hussitarum.[4]
Divisa est haeresis Hussitarum in multas sectas. Alii enim sunt Thaboritae, alii Orebytae, alii Orphani. Vide Sylvium lib. de origine Bohemorum cap. 40, 43, 47.[5]
Petrus Dresdensis et Iacobellus ex doctoribus Hussitis duo fuerunt, qui articulum illum invenerunt: necessarium omnibus Christianis sub utraque specie dandam Eucharistiam: Ioannes Cochlaeus lib. 1 Historiae, Sylvius loco citato cap. 35.[6]
Hussitarum Errores praecipue erant quattuor.
1° Eucharistiam sub utraque specie laicis ministrandam: Cochlaeus lib. 5.[7]
2° Verbum Dei ubique sine impedimento libere praedicandum, id est licere unicuique praedicare id quod voluerit, nec ullum eum prohibere posse.
3° Bonis temporalibus sacerdotes privandos et cogendos ad apostolicam paupertatem.
4° Omne peccatum mortale de quolibet statu esse tollendum, id est nullum peccatum mortale propter ullam causam esse tolerandus.

Errores Hussitarum in concilio Constantiensi sessione 15 damnati:
1° Unica est universalis ecclesia, que est praedestinatorum universitas.
2° Paulus numquam fuit membrum diaboli, licet fecerit actus quosdam ecclesiae malignantium consimiles.
3° Praesciti non sunt partes Ecclesiae.
4° Duae naturae, divinitas et humanitas sunt unus Christus.
5° Praescitus, etiamsi aliquando est in gratia secundum praesentem iustitiam, tamen numquam est pars sanctae ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia.
6° Sumendo ecclesiam pro communicatione praedestinatorum, isto modo ecclesia est articulus fidei.
7° Petrus non fuit neque est caput ecclesia.
8° Sacerdotes quomodolibet criminose viventes, sacerdotii polluunt potestatem, et hinc filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis ecclesiae, de clavibus, de censuris.
9° Papalis dignitas a Caesare inolevit et papae praefectio et institutio a Caesaris potentia emanavit.
10° Nullus sine revelatione asserat de se vel alio rationabiliter, quod esset caput particularis ecclesiae, nec < quod > esset caput ecclesiae Romanae.
11° Non oportet credere, quod ipse pontifex sit caput cuiusque ecclesiae, nisi Deus illum praedestinaverit.
12° Nemo gerit vices Christi vel Petri, nisi sequatur eum in moribus.
_______________

  1. Ioannes Cochlaeus Historia Hussitarum, II, p. 67-114; Piccolomini Historia Bohemica, 35, p. 49-53.
  2. Ioannes Cochlaeus Historia Hussitarum, II, p. 84-85; Piccolomini Historia Bohemica, 35, p. 50.
  3. Piccolomini Historia Bohemica, 36, p. 54.
  4. Ioannes Cochlaeus Historia Hussitarum, III, p. 125.
  5. Piccolomini Historia Bohemica, 40. 43. 47, p. 60, 64, 72.
  6. Ioannes Cochlaeus Historia Hussitarum, I, p. 41; Piccolomini Historia Bohemica, 35, p. 62.
  7. Ioannes Cochlaeus Historia Hussitarum, V, p. 189.