Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/49

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


f. 337r

< Anno Domini >



6° Deus debet oboedire diabolo.
7° Si homo fuerit contritus, omnis confessio exterior est superflua.
8° Si papa sit praescitus et malus et proinde verum membrum diaboli, non habet potestatem contra fideles, nisi forte a Caesare.
9° Post Urbanum VI non est ullus recipiendus in papam, sed vivendum propriis legibus more Graecorum.
10° Contra Scripturam est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones.
11° Nullus praelatus alium excommunicare debet, nisi prius sciat illum esse excommunicatum a Deo.
12° Excommunicans clericum, qui appellat ad regem et consilium regni, eo ipso est proditor regni.
13° Illi qui dimi unt praedicare vel audire verbum Dei propter excommunicationem praelati, sunt excommunicati.
14° < Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici et dantes eis eleemosynam sunt excommunicati. >
15° Nullus est dominus civilis, nullus praelatus, dum est in peccato mortali.
16° Domini temporales possunt ad suum arbitrium auferre bona temporalia et possessiones ab habitualiter peccantibus.
17° Populares possunt ad suum arbitrium dominos peccantes corrigere.
18° Decimae sunt merae eleemosynas et parochiani propter peccata possunt ad libitum eas auferre.
19° Spirituales orationes, applicatae uni personae per praelatos religiosos non plus prosunt eidem quam generales ceteris paribus.
20° Conferens eleemosynas fratribus est excommunicatus ipso facto.
21° Si quis ingreditur in religionem privatam quamcumque, redditur ineptior ad mandata Dei.
22° Ssancti instituendo privatas religiones, peccaverunt.
23° Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione Christiana.
24° Fratres tenentur per laborem manuum victum querere, non per mendicitatem.
25° Omnes sunt simoniaci qui se obligant pro aliis orare, qui in temporalibus subveniunt.
26° Oratio praesciti nihil valet.
27° Omnia de necessitate absoluta eveniunt.
28° Confirmatio, ordinatio, consecratio locorum sacrorum reservantur papae et episcopis ob cupiditatem lucri et honoris.
29° Universitates, studia, graduationes, magisteeria, collegia sunt vana gentilitate introducta et tantum prosunt Ecclesiae quamtum diabolus.
30° Excommunicatio papae vel alterius praelati non est timenda, quia est censura Antichristi.
31° Peccant fundantes claustra, et ingredientes ea fiunt diaboli.
32° Ditare clerum est contra regulam Christi.
33° Sylvester et Constantinus errarunt ecclesiam ditando.
34° Licet diacono et presbytero praedicare verbum Dei absque Sedis primae vel episcopi auctoritate.
35° Ingredientes religionem eo ipso sunt inhabiles ad perveniendum ad regnum coelorum, nisi apostataverint ab iisdem.
36° Papa cum omnibus cardinalibus et clericis possessionem habentibus sunt haeretici, et laici ipsis consentientes.
37° Ecclesia Romana est synagoga Sathanae.
38° Decretales epistolae sunt apocryphae, et seductivae a fide Christi, et clerici sunt stulti, qui eis student.
39° Imperatores et saeculares sunt seducti a diabolo, ut ecclesiam dotarent bonis temporalibus.
40° Electio papae a cardinalibus per diabolum est introducta.
41° Non est de necessitate salutis credere Romanam ecclesiam esse summam inter alias ecclesias.
42° Fatuum est credere indulgentiis papae et episcoporum.
43° Iuramenta illicita sunt quae fiunt ad roborandos humanos contractus et civilia commercia.
44° Augustinus, Bernardus, Benedictus damnati sunt, nisi poenituerint de hoc, quod habuerint possessiones, et instituerint et intraverint religionem.
45° Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.


194 Bartholomaeus Ianovesius

1362


Maioricensis tempore Urbani