Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/48

From GATE
This page has been proofread


f. 336v

Anno Domini



188 Ioannes de Poliaco

1320


doctor Parisiensis ab eodem Ioanne XXII damnatus est Extravag. quae incipit »Vas electionis«, quod docuerit:
1° State statuto Concilii generalis, quod iubet unumquemque confiteri singulis annis sua peccata proprio sacerdoti, nec papam nec Deum posse facere, ut alius praeter proprium parochum ita absolvat, ut is non teneatur iterum confiteri. Ioannes Turrecremata lib. 4 part. 2 cap. 37.
2° Frustra fieri confessiones apud fratres mendicantes etiam de papae licentia: idem.


189 Durandus Waldack

1320


tempore eiusdem Iannis XII docuit matrimonium esse meretricium occultum: Bernardus Luxemburgensis.[1]


190 Flagellantium

1350


haeresis exorta quidem est in Italia, sed maxime viguit in Germania, idque circa annum Domini 1350.
Docebant:
1° Debere homines se nodosis funibus caedere, ita ut in suo sanguine baptizarentur, et qui hoc non facit, non posse salvari, eo quod baptizarentur, et qui hoc non facit, non posse salvari, eo quod baptismus aquae in sanguinis baptismum iam sit mutatus. Nicolaus Sanderus lib. de visibili monarchia.[2]
2° Aquam benedictam nullam habere vim.
3° Evangelium Christi et sacerdotium ecclesiae cessasse ipsorum secta veniente.
4° Sacramentum confessionis nullum esse.
5° In Eucharistia non esse reale corpus Christi.
6° Extremam unctionem non esse sacramentum.
7° Purgatorium non esse.
8° Suffragia defunctis non prodesse.
9° Animas omnes simul creatas in paradiso.
10° Ieiunia indicta ab ecclesia non esse servanda nisi in vigilia natalis Domini et assumptionis beatae Mariae.
11° Imagines et crucem non esse colendam.
12° Licere sibi dissimulare et fidem exterius profiteri et periurare coram inquisitoribus, quia haec et cetera peccata per flagellationem expiantur.
13° Flagellationem esse nobiliorem martyrio, quod martyres ab aliis flagellarentur, flagellantes vero seipsos caedunt: Bernardus Luxemburgensis, qui enumerat errores flagellantium.[3]
14° Borgerdum quendam dicebant Heliam, quendam Conradum esse Henoch, quem etiam putant in die iudicii Christi loco sessurum.


191 Bertholdus Rorbachus

ex secta Begardorum dicebat Christum in cruce ita derelictum, ut prae dolore dubitaverit de salute: in appendice abbatis Urspergensis.[4]
Idem aliqui Lutherani.


192 Turelupini

erant etiam ex Begardis et praeter eorum errores < dicebant > de nulla re naturaliter indita erubescendum et ideo in nuditate < et > pudendorum exercitio palam esse vivendum: Gerson in homilia de S. Ludovico rege Galliae, Bernardus Luxemburgensis.[5]


193 Ioannes Wicleffus

1372


Anglus magister et sacerdos tempore Caroli IV et Gregorii XI, anno 1372 haeresin coepit, ut ex ipsius libris ostendit Cochlaeus.
Docuit errores innumeros, ita ut quidam in 40 classes eos relatos 303 numeraverit, alii en classes 77 distributos et multo plures invenerint. Ceterum articuli, qui ad memoriam posterorrum conservati sunt, quique in concilio Constantiensi numerantur et damnantur, sunt in universum 45, ut refert concilium Constantiense: Ioannes Wicleff lib. 4 Trialogi cap. 36, Cochlaeus lib. 1 de historia Hussitarum pag. 8 et lib. 3 pag. 122 et 123.
1° Docuit substantiam panis et vini manere in sacramento post consecrationem.
2° Panis accidentia non manere in sacramento sine subiecto.
3° Christum non esse in sacramento identice realiter et in propria persona.
4° Si episcopus vel sacerdos exsistat in peccato mortali, non ordinat, non baptizat, non conficit, non consecrat.
5° Non est fundatum in evangelio, quod Christus Missam ordinaverit.
_______________

  1. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera D, s/n.
  2. Nicolaus Sanderus De visibili monarchia, p. 525.
  3. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera F, s/n.
  4. Burchardus Urspergensis Chronicum, Paraleipomena, p. LII.
  5. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera T, s/n.