Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/36

From GATE
Revision as of 19:31, 9 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


111 Alii
dicunt descendente Christo ad inferos, omnes incredulos credidisse et salvos exiisse: Augustinus haer. 79, Philaster.[1]


112 Alii
dicunt filium Dei semper quidem fuisse, sed tamen non semper dici potuisse nec fuisse filium: Augustinus haer. 80, Philaster.[2]


113 Hypsistarii
haeretici sunt apud Gregorium Nazianzenum [in oratione funebri in obitu patris], qui partim ex gentilium ritibus, partim ex Iudaismo haeresin suam conflantes docebant:
1° Ignis et lucernarum cultum.
2° Sabbathum colendum.
3° Abstinentiam a certis cibis.
4° solum omnipotentem adorandum sine personarum distinctione more Iudaico.


114 Iovinianus
tempore divi Hieronymi exstitit et Divo Augustino adhuc vivente, docuit vero, ut ait Hieronymus lib. 1 in Iovinianum et Augustinus haer. 82:[3]
1° Omnia peccata esse paria.
Idem fere omnes Lutherani, qui omne peccatum volunt esse mortale sua natura.
2° Non posse peccare hominem post baptismum: Augustinus haer. 82.[4]
3° Ciborum delectum id est ieiunia non prodesse. Idem omnes novi haeretici.
4° Beatam Virginem in partu non permansisse virginem. Idem Butzerus et Molinaeus in tertia parte unionis Evangel.
5° Coniugium virginitati dignitate et merito coaequari. Idem Butzerus et Molinaeus.
6° Praemia beatorum canisa aequalia. Hieronymus lib. 1 in Iovin.
Idem Luther. et Calvin.
Cyprianus, Athanasius, Basilius, Chrysostomus, Ambrosius, Nazianzenus laudes virginitatis scripserunt.


115 Sabbatius
quidam ex Iudaeo Novatianus, cum episcopatus desiderio arderet, se a coetu Novatiani separavit, asserens Pascha cum Iudaeis celebrandum. Tunc vero Novatiani concilio coacto statuerunt nihil referre quando pascha celebretur. Socrates lib. 5 cap. 20 et lib. 7 cap. 57 Histor., Concilum Laodic. cap. 37, Ambrosius epist. 83, Augustinus epist. 119.

Idem haeretici nostri temporis docent ritum celebrandi Pascha adiaphoron esse.

  1. Augustinus De haeresibus, LXXIX, p. 336.
  2. Augustinus De haeresibus, LXXX, p. 336.
  3. Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.
  4. Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.