Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/37

From GATE
This page has been proofread


f. 331r

< Anno Domini >



Docebant etiam non esse resistendum naturalibus passionibus irae, libidinis, etc.: Damascenus haer. 98, Concilium Aurelianense 1 cap. 21, Dorotheus in sermone 2 et 6 de oboedientia.[1]
Idem Luther.


151 Monothelitae

630


e Cyro episcopo Alexandrino et Sergio episcopo Constantinopolitano originem ducunt, ut Damascenus haer. 99 refert,[2] quam haeresin postea Pyrrhus et Paulus Pyrrhi successor auxerunt. Sedit autem Cyrus in throno Alexandrino, ut Onuphrius in Chronico ait, anno Domini 630.[3]
Error eorum fuit in Christo esse quidem duas naturas et unam personam, sed tamen non esse nisi unam voluntatem et actionem. Ex quo tamen aperte sequitur non esse nisi unam naturam: Damascenus, ibidem, Agatho papa epist. ad Constantinum IV, Martinus papa in Concilio Romano, Synodus sexta generalis per totum.[4]


152 Maronitae

690


secta quaedam est Monothelitarum, ab auctore Marone sic appellata. An aliquid proprii docuerint, nihil certi constat. Bernardus Lutzemburgensis in Catalogo.[5]
Hi nunc catholici sunt et in monte Libano degunt.


centuria octava



153 Christianocategori

700


dicuntur haeretici quidam, qui imagines Christi et Mariae tamquam deos quosdam more gentilium adorant: Damascenus haeres. 101.[6]


154 Iconomachi

719


in alterum extremum abierunt. Sanctos et imagines venerandas afficiunt ignominia, comburunt, destruunt, calce atramentoque obliterent. Auctor huius haeresis fuit Leo III imperator, qui inde Iconomachus dictus est. Quem postea secutus Constantinus Copronicus tam in imperio quam in impietate: Damascenus haeres. 102, lib. 4 de fide 11 et in orationibus 3 pro imaginibus, Paulus diaconus, Zonaras et Cedrenus in Leone, Gregorius papa II cum concilio Romano, synodus septima generalis tota contra hanc haeresin exstitit.[7]


155 Felix Urgelitanus et Eliphandus

772


episcopus Toletanus tempore Adriani I papae docuerunt Christum secundum naturam suam filium Dei non naturalem sed adoptivum esse. Ex quo duas personas ponebant in Christo. Adrianus papa in epist. ad episcopos Galliae [Hispan.], Ado Viennensis in Chronico, Paulinus episcopus Aquileensis lib. adversus Felicem Urgelit.[8]


156 Paulitiani

780


a Paulo quodam et Ioanne sunt appellati. Praeter Manichaei et Valentini errores docuerunt etiam haec, ut Euthymius part. 2 tit. 12 testatur:[9]
1° Baptismum esse haec verba: »Ego sum aqua viva«.[10]
Idem fere nostri haeretici, qui sacramenta ad solam praedicationem reducunt.
2° Eucharistiam esse haec verba: »Accipite, comedite et bibite«[11]: Euthymius.[12]
3° Nullam veram materiam in sacramentis reperiri ut aquam.
4° Lignum crucis non esse adorandum: Euthymius, ibidem.[13]
5° Sacerdotes ecclesiae non esse recipiendos.
4 et 5: etiam omnes sectarii docent.


centuria nona



157 Claudius Thaurinensis,

817


episcopi Felicis Urgelitani discipulus, tempore Paschalis I papae et Ludovici pii imperatoris multos errores docuit: Jonas Aurelianensis libris 3 de cultu imanginum.[14]
1° Non esse venerandas cruces: lib. 1 de veneratione imaginum Jonas Aurelianensis.[15]
_______________

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 98, p. 58-59; Concilium Aurelianense (?); Dorotheus.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 99, p. 59.
  3. Onuphrius Panvinius Chronicon, p. 57.
  4. Johannes Damascenus De haeresibus, 99, p. 59; Agatho; Martinus papa; .
  5. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera M, s/n.
  6. Johannes Damascenus De haeresibus (1864), 101, col. 773.
  7. Johannes Damascenus De haeresibus (1864), 102, col. 773.
  8. Adrianus papa; Ado Viennensis Chronicon, col. 128; Paulinus.
  9. Euthymius Zigabenus Panoplia, XXIV, col. 1189.
  10. cf. Io 4,10; 7,38.
  11. Mt 26,26-27.
  12. Euthymius Zigabenus Panoplia, XXIV, col. 1193.
  13. Euthymius Zigabenus Panoplia, XXIV, col. 1196.
  14. Jonas Aurelianensis de cultu imaginum, III, col. 365-388.
  15. Jonas Aurelianensis de cultu imaginum, I, col. 331.