Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/36

From GATE
This page has been proofread


f. 330v

< Anno Domini >



converi sunt: Azoar 56.[1]
32° Mahometo remisit Deus peccata praeterita et futura: Azoar 58.[2]
33° Christus nominatim Mahometum post se venturum et prophetam futurum praedixit: Azoar 71.[3]
34° Dies Domini abest quinquaginta millibus annorum: Azoar 80.[4]
35° Lunam bipartito divisam Mahometus reparavit, vel aliquod aliud miraculum in luna fecisse se dicit. Nam non tam audianare loquitur, ut mendaces solent: Azoar 64.[5]
36° Mahometus rusticus et propheta Dei est et nihil amplius. In Alcorano toto passim hoc affirmat.
37° Angeli et Archangeli morientur et resurgent: 37 et 38 Doctrina Machumet.[6]
38° Origo rerum sic se habet: Deus fecit Adam ex limo, limum de spuma, spumam de procellis, procellas de mari, mare de tenebris, tenebras de luce, hanc de verbo, verbum de cogitatione, cogitationes de hyacintho, hyacinthum de praecepto: Esto, et fuit.


139 Chazinzarii

629


secta quaedam ex Armenis est, qui id proprium habent, ut crucem adorent, inde enim Chazinzarii armenice (aut?) graece dicuntur. »Chazus« enim Armenis »crux« est. Sicut graecis, iidem ieiunium observabant quod Arziburum dicebant in memoriam obitus canis cuiusdam, quo Iacobus quidam doctor ipsorum, tamquam praenuntio utebatur et quem Arziburum vocabant: Nicephorus lib. 18 cap. 54.[7]


140 Nicetae

circa eadem tempora dicebant Deum esse laudandum in tripudiis foeminarum virorumque. Damascenus haer. 87, Isidorus lib. 3 de summo bono, cap. 20.[8]


141 Gnosimachi

eisdem temporibus asserebant, non esse laborandum in scientia ex divinis litteris exquirenda: Damascenus haer. 88, Concilium Tolet. 4 cap. 24.[9]


142 Barsaniani qui et Semidalitae

similam summo digito gustabant, atque ea est eorum Eucharistia; Damascenus haereses. 86.[10]


143 Heliotropitae,

qui eas herbas colunt tamquam divinam virtutem habentes, quae solem eiusque radios sequuntur: Damascenus haer. 89.[11]


144 Thneotopsychitae

qui animas hominum more pecudum mori asserebant: Damascenus haer. 90, Claudianus Numericus [Mamertus] lib. 2 cap. 3 de animae statu, Isidorus lib. 1 de Summo bono cap. 14.[12]


145 Agonyclitae

dicuntur, qui numquam flexis genibus, sed semper stantes orare volebant: Damascenus haeres. 91.[13]


146 Theocatagnostae

dicuntur quidam, qui nonnulla in Deo et sanctis [audent accusare crimina: Damascenus haer. 92].[14]


147 Ethnophrones,

qui licet Christiani sint, tamen multa observant cum gentilibus, ut dies natalitias, fortunam, fatum, veneficia, astrologiam omnem, auspicia, auguria, expiationes, placationes, sortes prodigiorum, inspectiones et alia id genus multa. Quosdam etiam dies festos graecorum gentilium colunt: Damascenus haeres. 94.[15]


148 Aethicoproscoptae

dicuntur quidam, qui in moribus errant et quasdam virtutes vituperant, vitia quaedam laudant: Damascenus haer. 96.[16]


149 Parermeneutae

dicuntur, qui divinas Scripturas pro suo arbitratu intelligere volunt: Damascenus haer. 97.[17]
Idem nostri egregie faciunt haeretici.


150 Lampetiani

dicuntur quidam, qui authore Lampetio docebant etiam cenobitas libere vivere debere sicut volunt: idque tam in vestitu quam in aliis rebus omnibus. Itaque funditus tollebant de coenobiis oboedientiam.
_______________

  1. Machumetis Alcoran, Azoara 56, p. 156.
  2. Machumetis Alcoran, Azoara 58, p. 158.
  3. Machumetis Alcoran, Azoara 71, p. 171.
  4. Machumetis Alcoran, Azoara 80, p. 177.
  5. Machumetis Alcoran, Azoara 64, p. 164.
  6. Doctrina Machumet, p. 199.
  7. Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 54, col.441-445.
  8. Johannes Damascenus De haeresibus, 87, p. 56-57; Isidorus Hispalensis Sententiarum, III, 20, 2, col. 605.
  9. Johannes Damascenus De haeresibus, 84, p. 57.
  10. Johannes Damascenus De haeresibus, 86, p. 56.
  11. Johannes Damascenus De haeresibus, 89, p. 57.
  12. Johannes Damascenus De haeresibus, 90, p. 57; Mamertus Claudianus De statu animae,II, 3, col. 738-741; Isidorus Hispalensis Sententiarum, I, 13, 9, vol. 565.
  13. Johannes Damascenus De haeresibus, 91, p. 57.
  14. Johannes Damascenus De haeresibus, 92, p. 57.
  15. Johannes Damascenus De haeresibus, 94, p. 58.
  16. Johannes Damascenus De haeresibus, 96, p. 58.
  17. Johannes Damascenus De haeresibus, 97, p. 58.