Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/36

From GATE
Revision as of 17:50, 3 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


111 Alii dicunt descendente Christo ad inferos, omnes incredulos credidisse et salvos exiisse: Augustinus haer. 79, Philaster.


112 Alii dicunt filium Dei semper quidem fuisse, sed tamen non semper dici potuisse nec fuisse filium: Augustinus haer. 80, Philaster.


113 Hypsistarii
haeretici sunt apud Gregorium Nazianzenum [in oratione funebri in obitu patris], qui partim ex gentilium ritibus, partim ex Iudaismo haeresin suam conflantes docebant:
1° Ignis et lucernarum cultum.
2° Sabbathum colendum.
3° Abstinentiam a certis cibis.
4° solum omnipotentem adorandum sine personarum distinctione more Iudaico.


114 Iovinianus
tempore divi Hieronymi exstitit et Divo Augustino adhuc vivente, docuit vero, ut ait Hieronymus lib. 1 in Iovinianum et Augustinus haer. 82:
1° Omnia peccata esse paria. Idem fere omnes Lutherani, qui omne peccatum volunt esse mortale sua natura.
2° Non posse peccare hominem post baptismum: Augustinus haer. 82.
3° Ciborum delectum id est ieiunia non prodesse. idem omnes novi haeretici.
4° Beatam Virginem in partu non permansisse virginem. Idem Bu erus et Molinaeus in tertia parte unionis Evangel.
5° Coniugium virginitati dignitate et merito coaequari. Idem Bu erus et Molinaeus.
6° Praemia beatorum canisa aequalia. Hieronymus lib. 1 in Iovin. Idem Luther. et Calvin. Cyprianus, Athanasius, Basilius, Chrysostomus, Ambrosius, Nazianzenus laudes virginitatis scripserunt.


115 Sabbatius
quidam ex Iudaeo Novatianus, cum episcopatus desiderio arderet, se a coetu Novatiani separavit, asserens Pascha cum Iudaeis celebrandum. Tunc vero Novatiani concilio coacto statuerunt nihil referre quando pascha celebretur. Socrates lib. 5 cap. 20 et lib. 7 cap. 57 Histor., Concilum Laodic. cap. 37, Ambrosius epist. 83, Augustinus epist. 119. Idem haeretici nostri temporis docent ritum celebrandi Pascha adiaphoron esse.