Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/35

From GATE
Revision as of 13:16, 27 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Robertus Bellarminus - Index haereticorum 35 logo. 101 Passalorinchitae 5 id est palum seu digitum naribus opponentes ut silentio studerent: Augu- stinus haer. 63. 102 Nud...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Robertus Bellarminus - Index haereticorum

35

logo.

101 Passalorinchitae 5 id est palum seu digitum naribus opponentes ut silentio studerent: Augu- stinus haer. 63.

102 Nudis pedibus ambulantes haeretici habiti sunt, quia nudis pedibus ambulabant non propter afflictio10 nem carnis, sed quia sic intellegi dicebant in Exod. 3: "Solve calceamenta de pedibus tuis", et similia Iosue 5 et Isaiae 20: Augustinus haer. 68.

103 Cum hominibus non manducantes dicti sunt haeretici quidam, qui putabant cum coeteris hominibus non man15 ducandum. Qui etiam dicebant Spiritum Sanctum esse creaturam: Augustinus haer. 71, Philater.

104 Rhetorius quidam haereticorum omnium studiosissimus, omnes haereses veras esse 20 aiebat: Augustinus haer. 71, Philaster in catal.

105 Alii quidam asserebant, divinitatem Christi doluisse, cum eius caro in cruce figeretur: Augustinus haer. 73, Philaster. Idem quidam ex novis haereticis. 25 106 Alii Trinitatem dicunt esse tres partes Dei, patrem filium et Spiritum Sanctum, atque ideo neque Patrem in se esse personam, neque Filium, neque Spiritum Sanctum: Augustinus haer. 74, Philaster.

30 107 Alii dicunt aquam non esse creaturam, sed Deo coaeternam: Augustinus haeres. 75, Philaster.

108 Alii dicunt imaginem Dei non esse animam, sed corpus: Augustinus haeres. 76, Philaster. 35 109 Alii mundos innumeros ponebant more quorundam philosophorum: Augustinus haeres. 77.

110 Alii sceleratorum animas in daemones converti et in alia animalia asse-

40 rebant: Augustinus haer. 78, Philaster. |

326r