f. 327v
Anno Domini
contra huiusmodo reliquias ex verbis Augustini canonem fidei confecerint.
Tertius est, quod
Gelasius papa
primus in concilio 70 episcoporum ponit inter apocrypha scripta librum
Cassiani
et
Fausti Reginensis,
ex eo solo quod reliquiis Pelagianis faverent.
Laudat vero ut recipiantur omnes libri Augustini
et
Prosperi,
qui huiusmodi reliquiis fortissime restiterunt.
124 Nestorius
437
episcopus Constantinopolitanus, fuit vir eloquens, sed imperitus atque adeo superbus, ut vel omnes patres contemneret, et se plus omnibus sapere et Scripturas intelligere existimaret:
Socrates
lib. 7 cap. 32.[1]
Eodem superbiae spiritu inflammatus erat Lutherus. Captabat quoque incredibili studio favorem populi compositis verbis, fusca veste, simulato pallore, donec ad episcopatum eligeretur.
Tandem lingua a vermibus exaesa miserrime obiit.
Docuit
Evagrio
lib. 1 histor. cap. 7,
Theodoreto
4 lib. Fabul. testibus:[2]
1° Christum non hominem esse et Deum, sed esse in Christo duas personas, sicut et duae naturae sunt.
2° Mariam non esse Deiparam.
1 et 2:
Socrates
lib. 7 cap. 32,
Theodoretus
lib. 4 Fabul.,
Augustinus
haer. 89,
Cyrillus epist. ad Nestorium, Liberatus in Breviar., Concil. Ephesinum.[3]
Idem Lutherus in Epist. ad Hebraeos, et nostri haeretici quoad secundum.
3° Spiritum Sanctum a Filio non procedere. Ita Nestorius in suo symbolo, quod habetur in Cyrillo.
Idem etiam habet
Theodoretus,
qui tunc erat Nestorianus, scribens pro Nestorio in nonum anathema Cyrilli,
D.
Cyrillus
in epist. ad Nestorium,
nomine totius concilii Ephesini scripta,
et
lib. 13 Thesauri cap. 2,
Augustinus
lib. 15 Trinit. cap. 17,
Ambrosius
lib. de Spir. Sancto cap. 12,
Leo
in epist. ad Turrib. cap. 1.[4]
Idem hoc tempore Graeci mordicus defendunt.
4° Traditiones non recipiebant, sed solam Scripturam. Basilius Ancyranus in oratione quam habuit in 7 synodo.
Idem omnes nostri haeretici.
5° Ecclesiam totam errasse.
Vincentius Lyrinensis.[5]
Idem Luther et Calvinus.
Prosper
in Chronico.[6]
125 Eutyches
449
monachus et presbyter Constantinopolitanus, Nestorii errores confutare volens, in aliud transiit extremum, et haeresim fabricavit, quae postea in 12 sectas divisa est.
Evagrio
teste lib. 1 Histor. cap. 9
et lib. 2 cap. 4,
Nicephoro
lib. 18 cap. 43, docebat:[7]
< 1° > in Christo unam esse personam unamque naturam, et eam non tam verbum assumpsit quam se in eam convertit.
Flavius in epist. ad Leonem,
Leo ad Flavium epist. 10
et
ad Leonem Augustum epist. 97,
Theodoretus
lib. 4 Fabul.,
Concilium Chalcedonense.[8]
Idem Schwenckfeld et alii.
2° Corpus de virgine sumptum non esse nostrae substantiae.
Flavius,
ibid. et
Leo.[9]
3° Divinitatem in Christo crucifixam et sepultam esse et tertia die resurrexisse.
Theodoretus
lib. 4 Fabul.,
Vigilius lib. 4 contra Eutychen in fine
et
lib. 5 contra eundem.[10]
4° Gesta Concilii Ephesini nullius esse momenti.
Flavius
ibid.[11]
4, 5, 6: omnes haeretici nostri asserunt.
5° Gesta concilii Chalcedonensis esse contemnenda: Vigilius
lib. 4 contra Eutychen in fine et lib. 5.[12]
6° Traditiones non recipiendas, sed tantum Scripturam. Basilius Ancyranus oratione habita in 7 Synodo.[13]
126
Theodorus Mopsuestenus
Nestorii socius fuit, qui licet a
Theodoreto
lib. 5 Histor. cap. ultimo
laudetur, tamen impiissimus fuit, et praeter Nestorii errores, testibus
Nicephoro
lib. 14 cap. 30 et 32,
Gregorio papa
lib. 6 epistol. 31
hos etiam habuit:[14]
1° Christum animae passionibus et carnis concupiscentiis molestatum fuisse.
Synodus generalia 5 can. 12.[15]
2° Christum a malis paulatim se retrahentem paulatim meliorem evasisse.
Synodus 5 ibidem.[16]
3° Per baptismum gratiam
_______________
- ↑ Socrates Historia Ecclesiastica, VII, 32, col. 809-812.
- ↑ Evagrius; Theodoretus Fabularum, IV, 12, col. 432-436.
- ↑ Socrates Historia Ecclesiastica, VII, 32, col. 808-809; Theodoretus Fabularum, IV, 12, col. 436. Augustinus De haeresibus, appendix II. "De Nestorianis", p. 330.
- ↑ Theodoretus anatemas, ; Cyrillus ad Nestorium; Thesaurus, .
- ↑ Vincentius Lerinensis Commonitorium, XVI, 2-8, p. 169.
- ↑ Prosper Aquitanus Chronicon, col. 594.
- ↑ Evagrius; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 45, col. 417-420.
- ↑ Flavius; Leo; Leo Augustus; Theodoretus Fabularum, IV, 13, col. 437.
- ↑ Flavius; Leo.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 13, col. 437; Vigilius; xxx.
- ↑ Flavius.
- ↑ Vigilius.
- ↑ Basilius Ancyranus.
- ↑ Theodoretus Historia Ecclesiastica, V, 40, p. 347-348; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XIV, 30. 32, col. 1156, 1160; Gregorius Magnus.
- ↑ Concilium.
- ↑ Concilium.