Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/29

From GATE
This page has been proofread


f. 327r

Anno Domini



17° Hominem per quodlibet peccatum, quamvis parvum gratiam amittere: Hieronymus lib. 2 contra Pelagianos, Augustinus de spiritu et littera cap. 28 et 36.[1]
Idem Lutherus.
18° Securos se faciebant de iustitia et sanctitate: Hieronymus lib. 3 contra Pelagianos, Augustinus lib. de correptione et gratia cap. 6.[2]
Idem Lutherus.
19° Frustra orari pro infidelibus ut convertantur, vel pro fidelibus ut perseverent, cum id in eorum potestate sit positum: Augustinus haer. 88, et epistola 106.[3]


122 Praedestinatorum

415


haeresis eodem anno exorta est, si Chronicis Sigeberti credimus.[4]
Docebat nihil prodesse pie vivere et bene agere, si quis ad vitam aeternam sit praedestinatus: Augustinus liber de correptione et gratia, liber de < gratia et > arbitrio libero, liber de fide et operibus, Prosper ad obiectiones Gall. respons. 6 contrarium docent.[5]
Tale quiddam etiam nostri haeretici docent.


123 Reliquiae pelagianorum

420


dicuntur quidam, quod circa eadem tempora in Gallia docere coeperunt, ex quibus semi-pelagiani iudicati sunt: Prosper, Hilarius in epististola ad Augustinum, item Prosper in libro contra Collatorem in fine.[6]
1° Adiuvari gratia Dei eum qui coepit velle, non autem donari ipsum velle: Prosper in epististola ad Augustinum, Augustinus lib. de praedestinatione sanctorum cap. 7, Arausicanum can. 4.[7]
2° Praedestinationem ex praevisione bonorum vel malorum operum pendere: Prosper, ibid., Augustinus de praedestinatione sanctorum cap. 17, 18 et 19.[8]
3° Praedestinationem, si ex praevisione bonorum operum non pendeat esse * lapsis curam resurgenti, fatalem * quamdam necessitatem et bonis vero timorem cadendi adimere: Prosper, ibidem, Augustinus de praedestinatione sanctorum cap. 14 et 15.[9]
4° Ex bono usu liberi arbitrii sine aliqua praeveniente gratia ad gratiam iustificatione pervenire hominem posse: Prosper, ibidem, Arausicanum can. 5 et 8.[10]
5° Parvulos, qui sine baptismo moriuntur iudicari a Deo secundum opera, quae facturos eos fuisse praevidebat Deus, si ad maturam aetatem pervenissent: Prosper, ibidem, Arausicanum, Augustinus liber de praedestinatione < sanctorum > cap. 12.[11]
6° Non esse certum praedestinatorum numerum: Prosper, ibidem, Augustinus liber de correptione et gratia cap. 13.[12]
7° Initium salutis esse ex libero arbitrio, non ex praeveniente Dei gratia: Prosper, ibidem, Augustinus lib. de praedestinatione < sanctorum > cap. 2, Arausicanum ibidem can. 6.[13]
8° Perseverantiae donum acquiri et perdi posse, atque adeo non esse verum ac gratuitum donum: Hilarius epistola ad Augustinum, Augustinus de dono perseverantiae cap. 17.[14]
9° Librum Sapientiae non esse canonicum, ubi scriptum est: »raptum esse quemdam, ne malitia immutaret intellectum eius«[15]: Hilarius, ibid., Augustinus de praedestinatione < sanctorum > cap. 14.[16]
10° Multa in homine esse bona desideria bonasque voluntates, quas Deus non inspiravit, sed ipsa natura protulit: Prosper contra Collat., Augustinus de praedest. cap. 2 et 9, Arausic. can. 7 et 20.[17]
11° Adamum per peccatum non amisisse scientiam boni: Prosper contra Collatorem.[18]
12° Patientiae Iob Deum testem fuisse, non largitorem: Prosper, ibidem, Arausicanum can. 12 et 13.[19]
13° Fidem, quam Christus in centurione miratus est, non Dei donum, sed liberi arbitrii opus fuisse: Arausicanum can. 25.[20]
14° Gratiam Dei omnibus hominibus indifferenter proponi, quod vero unus accipiat, alter non, ex libero arbitrio provenire.
Contra has reliquias: Prosper et Hilarius in epistola ad Augustinum, Augustinus de bono perseverantiae cap. 14 et liber de praedestinatione < sanctorum > cap. 6.[21]
Contra easdem sunt tria argumenta maximi ponderis: primum, quod Coelestinus papa primus scripsit in epistola ad episcopos Galliae huiusmodo homines coerceri debere, quod contra D. Augustini sententiam in hac materia loquerentur.
Vide Prosperum in libro contra Collatorem.[22]
Secundum, quod Leo I auctor fuit Concilii Arausicani, et in eo loco
_______________

  1. Hieronymus, Adversus Pelagianos, II, 2, p. 54; Augustinus De spiritu et littera, 28, 48; 36, 65, p. 326, 361.
  2. Hieronymus, Adversus Pelagianos, III, 14, p. 117-118; Augustinus De correptione et gratia, 6, 9-10, p. 126-128.
  3. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; Epistulae, CLXXXVI, 11, 38, p. 77.
  4. Sigebertus Chronicon, p. 7v.
  5. Augustinus, De correptione et gratia, 7, 11, p. 132; De gratia et libero arbitrio, 6, 15, p. 42-44; De fide et operibus, 15, 25, p. 65; Prosper Aquitanus Responsiones ad capitula Gallorum, VI, col. 160-161.
  6. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 2, col. 67-68; Hilarius Epistola ad Augustinum, 2, p. 469; Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XXI, 2, col. 271.
  7. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 4, col. 70; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 7, 12, p. 244-246; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 713.
  8. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 8, col. 73-74; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 17, 34-19, 39, p. 282-290.
  9. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 8, col. 73; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 14, 29-15, 30, p. 272-274.
  10. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 4, col. 70; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 713-714.
  11. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 5, col. 71; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 715; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 12, 24, p. 262-264.
  12. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 8, col. 73; Augustinus De correptione et gratia, 13, 39, p. 172-174.
  13. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 4, col. 70; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 2, 3, p. 224-226; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 713.
  14. Hilarius Epistola ad Augustinum, 6, p. 474-475; Augustinus De dono perseverantiae, 17, 43, p. 366-368.
  15. Sap 4,11.
  16. Hilarius Epistola ad Augustinum, 4, p. 473; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 14, 26, p. 266.
  17. Prosper Aquitanus Contra Collatorem, II, 2, col. 219-220; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 2, 6; 9, 18, p. 230, 256; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 714, 716.
  18. Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 268.
  19. Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 269; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 715.
  20. Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 269; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, col. 716-717.
  21. Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum; Hilarius Epistola ad Augustinum; Augustinus de dono perseverantia, 14, 34-37, p. 350-358; De praedestinatione sanctorum, 6, 11, p. 242-244.
  22. Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XXI, 2, col. 271-272.