f. 328r
Anno Domini
Spiritus Sancti accepisse. Synodus 5.
4° Ad similitudinem imperialis imaginis in persona Verbi adorari.
5° Post resurrectionem incorruptibilem secundum intellectum et sine peccatis penitus factum, eadem ibidem.
6° Unionem Verbi cum homine in Christo talem esse, qualem apostolus ait viri et uxoris, qui sunt duo in carne una, ibidem.
7° Non vere dominum dedisse apostolis Spiritum Sanctum Ioannis ultimo, ibidem.
8° Thomam, cum dixit:
»Dominus meus et Deus meus«,[1]
non id de Christo asseruisse, sed miraculo resurrectionis obstupefactum glorificasse Deum, qui Christum suscitavit.
9° Christum in similitudine Platonis et Epicuri sectam propriam invenisse et eam Christianam appellari voluisse, sicut a Platone Platonici.
10° Non esse in prophetis vaticinia manifesta de Christo: ibidem.
127
Thalmudistae
Iudaei sunt, qui libris fabulosissimis, quos Rabini eorum composuerunt, iam ab annis 1000 et amplius < adhaerent >.
Initium habuere post Hierosolymarum excidium anno 150, ut ipsi expositores Thalmud dicunt.
Dein vero auctum fuit hoc opus post annos 300 et Thalmud Hierosolymitanum est dictum, quod in ruinis Hierosolymarum urbis scriptum esset. Postea iterum anno 436 ab excidio Hierosolymarum, anno Domini 476 in novam formam redactum et Thalmud Babylonicum fuit vocatum, quod scriptum esset in babylone Aegypti, nunc alio nomine Cairum dicto.
Continet autem totum Thalmud partes sex, quas ipsi Seder id est ordines vocant, quilibet vero ordo in plures tractatus dividitur, quos ipsi Massecheth dicunt, porro quilibet tractatus multa continet capita sive distinctiones, quas ipsi Parachim dicunt.
Quia vero isti libri pessimi et perniciosissimi sunt, ideo Papa Gregorius IX, dein Innocentius IV, tum Julius III, post etiam Paulus IV omnia Thalmudica volumina inquiri et comburi iusserunt.
Errores, quos continet praecipuos, hi sunt:
De Deo
1° Deus ante mundi creationem se exercebat in creandis variis mundis et iisdem destruendis, donec hunc quem habemus, facere didicisset: ordine 1, tract. 4 dist. 3.
2° Deus tres primas horas diei consumit in lectione legis Iudaicae: ord. 2, tract. 1 dist. 14.
3° Moyses cum aliquando ascendisset in coelum invenit Deum scriptitantem in Scriptura: ord. 5, tract. 6, [dist. 5].
4° Deus quotidie orationes et precationes devoto animo facit: ord. 1 tract. 1 dist. 1. Tale quid piam habet Mahometus in Alcorano d. 5 cap. 45. Azoara 43.
5° Deus in certo loco statutis horis multis lacrimis deflet ac seipsum affligit, quod Iudaeis iratus templum everterit et populum suum in captivitate disperserit: ord. 2 dist. 5 et ord. 1 dist. 7.
6° Deus quotidie imponit sibi circa caput et brachia vi as quasdam coriaceas induitque seipsum tunica linea et procumbit in genua oratque: ord. 2 tract. 8, dist. 5.
7° Deus praecepit populo, ut singulis noviluniis sacrificium expiationis peragat pro peccato Dei quando lumen quod iniuste a luna ademerat, soli attribuit: ord. 4 tract. 6 dist. 1.
8° Deus quoties recordatur calamitatum, quas Iudaei a gentibus patiuntur, duas lachrimas in mare oceanum effundit et prae dolore pectus utraque manu contundit: tract. 1 ord. 1 dist. 9.
9° Deus tribus postremis horis diei [relaxandi] animi gratia ludebat olim cum pisce Leviathan: ord. 2 tract. 1 dist. 14 et ord. 4 tract. 8.
10° Deus pisci magno Leviathan aliquando iratus, eum occidit et carnes eius servavit, ut cibos praepararet animabus sanctis in saeculo futuro: ord. 10 4 tract. 3 dist. 5.
11° Deus quotidie
_______________
- ↑ Io 20,28.