Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/30

From GATE
Revision as of 15:58, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


ploratus error.[1]

81 Aerius
Eustathii Sebasteni discipulus, superbia et invidentia percitus, quod episcopatum quem diu ambierat, obtinere non potuit, invexit multos errores in Ecclesiam: Epiphanius haer. 75, Augustinus haer. 53.[2]
Docuit:
1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret.
1, 2, 3: Epiphanius, Augustinus ibid.[3]
2° Non esse orandum nec offerendum sacrificium pro mortuis.
3° Ieiunia ab ecclesia instituta servanda non esse, sed ieiunandum, quando cuique libet, etiam die Dominico.
1. 2. 3. 4. 5: Luther. et Calvin. sequuntur.
4° Paschae celebrationem non esse servandam: Epiphanius ibid.
5° Hinc in hebdomada sancta quando catholici ieiunant, vigilant, carnem affligunt, maxime convivia et luxus exercebant: Epiphanius.
6° Feruntur non recipere in suam sectam nisi continentes et eos qui nulla propria bona possident: Augustinus ibid.[4]
7° Non recipiunt traditiones: Epiphanius.
Idem Luther.
8° Paulus quaedam scripsit Deo plenus et haec recipienda, quaedam Spiritu Sancto destitutus et ea minime recipienda: Epiphanius.


82 Apollinaris Laodicenus
1° docuit carnem Christum accepisse sine anima rationali, verbum autem ei fuisse pro anima: Epiphanius haer. 77, Augustinus haer. 55, Theodoretus lib. 4 fabul., Hieronymus in Chronico.[5]
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:

Theodoretus, ibidem.[6] |

324v



83 Polemius,

380


Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Epiphanius haer. 77.[7]


84 Apollinaristi
alii, nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse: Theodoretus et Epiphanius ubi supra.[8]


85 Alii [Apollinaristae],

380


  1. Augustinus De haeresibus, LXXXI, p. 336-337.
  2. xxx; Augustinus De haeresibus, LIII, p. 323-324.
  3. xxx; Augustinus De haeresibus, LII, p. 323-324.
  4. Augustinus De haeresibus, LII, p. 324.
  5. xxx; Augustinus De haeresibus, LV, p. 325; Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425-428. xxx.
  6. Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425.
  7. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; xxx.
  8. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; xxx.